| Pompeius cum paucis profugit et locum quendam | 38.1.1 |
| munitum natura occupat. equites et cohortes quae ad | |
| persequendum missi essent, speculatoribus ante mis- | |
| sis certiores fiunt, diem et noctem iter faciunt. Pom- | 2.1 |
| peius umero et sinistro crure vehementer erat saucius. | |
| hoc accedebat ut etiam talum intorsisset; quae res ma- | |
| xime inpediebat. ita lectica ad turrem quen<dam | 3.1 |
| cum> esset ablatus, in ea ferebatur Lusitanis more mi- | |
| litari. cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, ce- | |
| leriter equitatu cohortibusque circumcluditur. erat ac- | |
| cessus loci difficultas. nam idcirco [propter suo prae- | 4.1 |
| sidio fuisset conspectus celeriter ad] munitum locum | |
| natura ceperat sibi Pompeius, quamvis magna multi- | |
| tudine adduct<a ut pauc>i homines ex superiore loco | |
| defendere possent. subeunt in adventu nostri depel- | 5 |
| lunturque telis. quibus cedentibus cupidius inseque- | 5.1 |
| bantur adversarii et confestim tardabant ab accessu. | |
| hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno | |
| id fieri periculo. opere circummunire instituit. pari | 6.1 |
| autem <cupiditate> ex celeri festinatione circumm<u- | |
| n>itiones iugo derigunt, ut aequo pede cum adversa- | |
| riis congredi possent. a quibus cum animadversum | |
| esset, fuga sibi praesidium capiunt. | 5 |