| Caesar etsi a bello atque hoste discedere detrimen- | 7.33.1.1 |
| tosum esse existimabat, tamen non ignorans, quanta ex | |
| dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et | |
| tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse sem- | |
| per aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque | 5 |
| arma descenderet atque ea pars, quae minus sibi con- | |
| fideret, auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei prae- | 2.1 |
| vertendum existimavit et, quod legibus Haeduorum iis, | |
| qui summum magistratum obtinerent, excedere ex fini- | |
| bus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum de- | |
| minuisse videretur, ipse in Haeduos proficisci statuit | 5 |
| senatumque omnem et quos inter controversia esset ad | |
| se Decetiam evocavit. cum prope omnis civitas eo con- | 3.1 |
| venisset docereturque paucis clam convocatis alio loco, | |
| alio tempore atque oportuerit, fratrem a fratre renun- | |
| tiatum, cum leges duos ex una familia vivo utroque non | |
| solum magistratus creari vetarent, sed etiam in senatu | 5 |
| esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit, | |
| Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis inter- | 4.1 |
| missis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere | |
| iussit. | |
| Hoc decreto interposito cohortatus Haeduos, ut | 34.1.1 |
| controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque | |
| omnibus omissis his rebus huic bello servirent eaque, quae | |
| meruissent, praemia ab se devicta Gallia exspectarent | |
| equitatumque omnem et peditum milia x sibi celeriter | 5 |
| mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa dis- | |
| poneret, exercitum in duas partes divisit: quattuor legio- | 2.1 |
| nes in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex | |
| ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flu- | |
| men Elaver duxit; equitatus partem illi attribuit, par- | |
| tem sibi reliquit. qua re cognita Vercingetorix omnibus | 3.1 |
| interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte | |
| iter facere coepit. |