| Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis | 7.37.1.1 |
| Haeduus, cui magistratum adiudicatum a Caesare de- | |
| monstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia cum | |
| quibusdam adulescentibus conloquitur, quorum erat | |
| princeps Litaviccus atque eius fratres, amplissima fa- | 5 |
| milia nati adulescentes. cum his praemium communi- | 2.1 |
| cat hortaturque ut se liberos et imperio natos memine- | |
| rint. unam esse Haeduorum civitatem, quae certissimam | 3.1 |
| Galliae victoriam distineat; eius auctoritate reliquas | |
| contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in | |
| Gallia non fore. esse nonnullo se Caesaris beneficio ad- | 4.1 |
| fectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum causam ob- | |
| tinuerit; sed plus communi libertati tribuere. cur enim | 5.1 |
| potius Haedui de suo iure et de legibus ad Caesarem dis- | |
| ceptatorem quam Romani ad Haeduos veniant? cele- | 6.1 |
| riter adulescentibus et oratione magistratus et praemio | |
| deductis, cum se vel principes eius consilii fore profite- | |
| rentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem | |
| temere ad suscipiendum bellum adduci posse non con- | 5 |
| fidebant. placuit, uti Litaviccus decem illis milibus, quae | 7.1 |
| Caesari ad bellum mitterentur, praeficeretur atque ea | |
| ducenda curaret fratresque eius ad Caesarem praecurre- | |
| rent. reliqua qua ratione agi placeat constituunt. | |
| Litaviccus accepto exercitu cum milia passuum | 38.1.1 |
| circiter xxx a Gergovia abesset, convocatis subito mili- | |
| tibus lacrimans 'quo proficiscimur,' inquit 'milites? om- | 2.1 |
| nis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes | |
| civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati pro- | |
| ditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt. haec | 3.1 |
| ab his cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt; nam ego | |
| fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis do- | |
| lore prohibeor quae gesta sunt pronuntiare.' producun- | 4.1 |
| tur ii, quos ille edocuerat quae dici vellet, atque eadem, | |
| quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini exponunt: | |
| omnes equites Haeduorum interfectos, quod conlocuti | 5.1 |
| cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem | |
| militum occultasse atque ex media caede fugisse. con- | 6.1 |
| clamant Haedui et Litaviccum obsecrant, ut sibi con- | |
| sulat. 'quasi vero' inquit ille 'consilii sit res ac non ne- | |
| cesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis | |
| nosmet coniungere. an dubitamus, quin nefario facinore | 7.1 |
| admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? | |
| proinde si quid in nobis animi est, persequamur eorum | 8.1 |
| mortem, qui indignissime interierunt, atque hos latrones | |
| interficiamus.' ostendit cives Romanos, qui eius praesi- | |
| dii fiducia una ierant. continuo magnum numerum fru- | 9.1 |
| menti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excrucia- | |
| tos interficit. nuntios tota civitate Haeduorum dimittit, in | 10.1 |
| eodem mendacio de caede equitum et principum per- | |
| manet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas | |
| iniurias persequantur. |