| Oppidi murus a planitie atque initio ascensus recta | 7.46.1.1 |
| regione, si nullus amfractus intercederet, mille cc passus | |
| aberat; quicquid huc circuitus ad molliendum clivum | 2.1 |
| accesserit, id spatium itineris augebat. a medio fere colle | 3.1 |
| in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus | |
| saxis sex pedum murum qui nostrum impetum tardaret, | |
| praeduxerant Galli atque inferiore omni spatio vacuo | |
| relicto superiorem partem collis usque ad murum oppidi | 5 |
| densissimis castris compleverant. milites dato signo | 4.1 |
| celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi | |
| trinis castris potiuntur; ac tanta fuit in capiendis castris | 5.1 |
| celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrogum, subito in | |
| tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat, supe- | |
| riore corporis parte nuda vulnerato equo vix se ex mani- | |
| bus praedantium militum eriperet. | 5 |
| Consecutus id quod animo proposuerat Caesar re- | 47.1.1 |
| ceptui cani iussit legionique decimae, quacum erat, con- | |
| tionatus signa constituit. at reliquarum legionum milites | 2.1 |
| non audito sono tubae, quod satis magna valles inter- | |
| cedebat, tamen a tribunis militum legatisque, ut erat a | |
| Caesare praeceptum, retinebantur; sed elati spe celeris | 3.1 |
| victoriae et hostium fuga et superiorum temporum se- | |
| cundis proeliis nihil adeo arduum sibi existimabant, quod | |
| non virtute consequi possent, neque finem prius sequendi | |
| fecerunt quam muro oppidi portisque adpropinquarunt. | 5 |
| tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui | 4.1 |
| longius aberant, repentino tumultu perterriti, cum ho- | |
| stem intra portas esse existimarent, sese ex oppido eiece- | |
| runt. matres familiae de muro vestem argentumque | 5.1 |
| iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus | |
| obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut | |
| Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infanti- | |
| bus abstinerent; nonnullae de muro per manus demissae | 6.1 |
| sese militibus tradebant. L. Fabius centurio legionis viii, | 7.1 |
| quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Ava- | |
| ricensibus praemiis neque commissurum, ut prius quis- | |
| quam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares | |
| atque ab his sublevatus murum ascendit, eos ipse rursus | 5 |
| singulos exceptans in murum extulit. |