| Confecto iusto itinere eius diei quod propo- | 3.76.1.1 |
| suerat Caesar, traductoque exercitu flumen Genusum | |
| veteribus suis castris contra Asparagium consedit mili- | |
| tesque omnes intra vallum castrorum continuit equi- | |
| tatumque per causam pabulandi emissum confestim | 5 |
| decumana porta in castra se recipere iussit. simili ratione | 2.1 |
| Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus | |
| castris ad Asparagium consedit. eius milites, quod ab | 3.1 |
| opere integris munitionibus vacabant, alii lignandi | |
| pabulandique causa longius progrediebantur, alii, quod | |
| subito consilium profectionis ceperant magna parte | |
| impedimentorum et sarcinarum relicta ad haec repetenda | 5 |
| invitati propinquitate superiorum castrorum depositis | |
| in contubernio armis vallum relinquebant. quibus ad | 4.1 |
| sequendum impeditis, Caesar quod fore providerat, | |
| meridiano fere tempore signo profectionis dato exer- | |
| citum educit duplicatoque eius diei itinere viii milia | |
| passuum ex eo loco procedit. quod facere Pompeius | 5 |
| discessu militum non potuit. | |
| Postero die Caesar similiter praemissis prima | 77.1.1 |
| nocte impedimentis de quarta vigilia ipse egreditur, ut | |
| siqua esset imposita dimicandi necessitas, subitum ca- | |
| sum expedito exercitu subiret. hoc idem reliquis fecit | |
| diebus. quibus rebus perfectum est, ut altissimis flu- | 2.1 |
| minibus atque impeditissimis itineribus nullum accipe- | |
| ret incommodum. Pompeius enim primi diei mora in- | 3.1 |
| lata et reliquorum dierum frustra labore suscepto cum | |
| se magnis itineribus extenderet et praegressos consequi | |
| cuperet, quarta die finem sequendi fecit atque aliud | |
| sibi consilium capiendum existimavit. | 5 |