| Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas | 3.33.1.1 |
| antiquitus pecunias Scipio tolli iubebat. certaque eius | |
| rei die constituta cum in fanum ventum esset adhibitis | |
| compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat Sci- | |
| pio, litterae ei redduntur a Pompeio, mare transisse cum | 5 |
| legionibus Caesarem; properaret ad se cum exercitu | |
| venire omniaque post [ea quae] haberet. his litteris ac- | 2.1 |
| ceptis, quos advocaverat, dimittit; ipse iter in Mace- | |
| doniam parare incipit paucisque post diebus est profec- | |
| tus. haec res Ephesiae pecuniae salutem adtulit. | |
| Caesar Antoni exercitu coniuncto deducta | 34.1.1 |
| Orico legione, quam tuendae orae maritimae causa po- | |
| suerat, temptandas sibi provincias longiusque proce- | |
| dendum existimabat; et cum ad eum ex Thessalia | 2.1 |
| Aetoliaque legati venissent, qui praesidio misso polli- | |
| cerentur earum gentium civitates imperata facturas, | |
| L. Cassium Longinum cum legione tironum, quae ap- | |
| pellabatur xxvii, atque equitibus cc in Thessaliam, | 5 |
| item C. Calvisium Sabinum cum cohortibus v paucis- | |
| que equitibus in Aetoliam misit; maxime eos, quod | |
| erant propinquae regiones, de re frumentaria ut pro- | |
| viderent, hortatus est. Cn. Domitium Calvinum cum | 3.1 |
| legionibus duabus, xi et xii, et equitibus d in Macedo- | |
| niam proficisci iussit; cuius provinciae ab ea parte, | 4.1 |
| quae libera appellabatur, Menedemus, princeps earum | |
| regionum, missus legatus omnium suorum excellens | |
| studium profitebatur. |