| Scipio biduum castris stativis moratus ad | 3.37.1.1 |
| flumen, quod inter eum et Domiti castra fluebat, Ha- | |
| liacmonem, tertio die prima luce exercitum vado tra- | |
| ducit et castris positis postero die mane copias ante | |
| frontem castrorum struit. Domitius tum quoque sibi | 2.1 |
| dubitandum non putavit quin productis legionibus | |
| proelio decertaret. sed cum esset inter bina castra | |
| campus circiter milium passuum iii, Domitius castris | |
| Scipionis aciem suam subiecit, ille a vallo non disce- | 5 |
| dere perseveravit. ac tamen aegre retentis Domitianis | 3.1 |
| militibus est factum, ne proelio contenderetur, et ma- | |
| xime quod rivus difficilibus ripis subiectus castris | |
| Scipionis progressus nostrorum impediebat. quorum | 4.1 |
| studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset | |
| Scipio, suspicatus fore ut postero die aut invitus dimi- | |
| care cogeretur, aut magna cum infamia castris se con- | |
| tineret, qui magna exspectatione venisset, temere pro- | 5 |
| gressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis | |
| quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, | |
| ex qua venerat, redit, ibique prope flumen edito natura | |
| loco castra posuit. paucis diebus interpositis noctu | 5.1 |
| insidias equitum conlocavit, quo in loco superioribus | |
| fere diebus nostri pabulari consueverant; et cum coti- | |
| diana consuetudine Q. Varus, praefectus equitum Do- | |
| miti, venisset, subito illi ex insidiis consurrexerunt. | 5 |
| sed nostri fortiter impetum eorum tulerunt, celeriter- | 6.1 |
| que ad suos quisque ordines redit, atque ultro uni- | |
| versi in hostes impetum fecerunt. ex his circiter lxxx | 7.1 |
| interfectis, reliquis in fugam coniectis, duobus amissis | |
| in castra se receperunt. |