Epistulae ad Ciceronem
|
|
Serv. Dan. G. 3.204
|
|
multa milia equitum
|
1
|
atque essedariorum habet.
|
|
Char. GL 1.126K
|
|
neque . . . pro cauto
|
2.1
|
ac diligente se castris continuit.
|
|
Cic. Fam. 7.5.2
|
|
M. †itfivium quem mihi commendas, vel
|
4.1
|
regem Galliae faciam, vel hunc Leptae delega, si vis.
|
|
tu ad me alium mitte quem ornem.
|
|
Cic. Q.fr. 2.16.5
|
|
ῥᾳθυμότερα
|
8.1
|
Cic. Att. 9.6A
|
|
cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui ne-
|
21.1
|
que audire meo commodo potuissem, properarem atque
|
|
essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire
|
|
tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mit-
|
|
terem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et sae-
|
5
|
pius mihi facturus videor: ita de me mereris. inprimis
|
|
a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem ven-
|
|
turum, ut te ibi videam, ut tuo consilio gratia dignitate
|
|
ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar:
|
|
festinationi meae brevitatique litterarum ignosces; reli-
|
10
|
qua ex Furnio cognosces.
|
|
Cic. Att. 9.16.1
|
|
Caesar imp. Ciceroni imp. sal. dic.
|
|
recte auguraris de me—bene enim tibi cognitus sum—
|
22.1
|
nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum
|
|
ex ipsa re magnam capio voluptatem, tum meum fac-
|
|
tum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me
|
|
movet quod ii qui a me dimissi sunt, discessisse dicun-
|
5
|
tur, ut mihi rursus bellum inferrent. nihil enim malo
|
|
quam et me mei similem esse et illos sui. tu velim
|
|
mihi ad urbem praesto sis, ut tuis consiliis atque opibus
|
|
ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil
|
|
scito mihi esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam
|
10
|
illi; neque enim aliter facere poterit. tanta eius humani-
|
|
tas, is sensus, ea in me est benevolentia.
|
|
Cic. Att. 10.8B
|
|
Caesar imp. sal. d. Ciceroni imp.
|
|
etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudi-
|
24.1
|
caram, tamen permotus hominum fama scribendum ad
|
|
te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne-
|
|
quo progredereris proclinata iam re, quo integra etiam
|
|
progrediendum tibi non existimasses. namque et ami-
|
5
|
citiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode
|
|
consulueris, si non fortunae obsecutus videbere—omnia
|
|
enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse
|
|
videntur—, nec causam secutus—eadem enim tum fuit
|
|
cum ab eorum consiliis abesse iudicasti—, sed meum
|
10
|
aliquod factum condemnavisse. quo mihi gravius abs
|
|
te nil accidere potest. quod ne facias
|
|
pro iure nostrae amicitiae a te peto. postremo quid
|
|
viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam
|
|
abesse a civilibus controversiis? quod nonnulli cum
|
15
|
probarent, periculi causa sequi non potuerunt: tu ex-
|
|
plorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio
|
|
neque tutius neque honestius reperies quicquam quam
|
|
ab omni contentione abesse. xv Kal. Maias ex itinere.
|
|