Epistulae ad Familiares
Char. GL 1.179K
locellum tibi signatum remisi. 1.1
Cic. Q.fr. 2.11.4
De Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non 2.1
intellexi. quantum autem coniectura consequebar, id
erat eiusmodi ut magis optandum quam sperandum pu-
tarem.
Cic. Att. 9.7C
Caesar Oppio Cornelio sal.
  gaudeo mehercule vos significare litteris quam valde 6.1
probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio
vestro utar lubenter et hoc lubentius quod mea sponte
facere constitueram, ut quam lenissimum me praeberem
et Pompeium darem operam ut conciliarem. tempte- 5
mus hoc modo si possimus omnium
voluntates recuperare et diuturna victoria uti, quoniam
reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque
victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem
imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut 10
misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem-
admodum fieri possit, nonnulla mi in mentem veniunt,
et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut
cogitationem suscipiatis.
  N. Magium Pompei praefectum deprehendi. scilicet 15
meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam
duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem ve-
nerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debe-
bunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam
iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi; quo- 20
rum artificiis effectum est ut res publica in hanc statum
perveniret.
Cic. Att. 9.13A
Caesar Oppio Cornelio sal.
  A. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum 7.1
castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N.
Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos sta-
tim scire volui. quom in spem venero de compositione
aliquid me conficere, statim vos certiores faciam. 5
Cic. Att. 9.14.1
  Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra ha- 8.1
bemus. conamur opus magnum et multorum dierum
propter altitudinem maris. sed tamen nihil est quod
potius faciamus. ab utroque portus cornu moles iaci-
mus, ut aut illum quam primum traicere quod habet 5
copiarum, cogamus aut exitu prohibeamus.