| CI | |
| Multas per gentes et multa per aequora vectus | 101.1 |
| advenio has miseras, frater, ad inferias, | |
| ut te postremo donarem munere mortis | |
| et mutam nequiquam alloquerer cinerem, | |
| quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, | 5 |
| heu miser indigne frater adempte mihi. | |
| nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum | |
| tradita sunt tristi munere ad inferias, | |
| accipe fraterno multum manantia fletu, | |
| atque in perpetuum, frater, ave atque vale! | 10 |