| XII | |
| Marrucine Asini, manu sinistra | 12.1 |
| non belle uteris in ioco atque vino: | |
| tollis lintea neglegentiorum. | |
| hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: | |
| quamvis sordida res et invenustast. | 5 |
| non credis mihi? crede Pollioni | |
| fratri, qui tua furta vel talento | |
| mutari velit: est enim leporum | |
| differtus puer ac facetiarum. | |
| quare aut hendecasyllabos trecentos | 10 |
| exspecta, aut mihi linteum remitte; | |
| quod me non movet aestimatione, | |
| verumst mnemosynum mei sodalis. | |
| nam sudaria Saetaba ex Hiberis | |
| miserunt mihi muneri Fabullus | 15 |
| et Veranius: haec amem necessest | |
| ut Veraniolum meum et Fabullum. |