| CX | |
| Aufillena, bonae semper laudantur amicae: | 110.1 |
| accipiunt pretium, quae facere instituunt. | |
| tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica's, | |
| quod nec das et fers saepe, facis facinus. | |
| aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae, | 5 |
| Aufillena, fuit: sed data corripere | |
| fraudando officiis plus quam meretricis avaraest, | |
| quae sese toto corpore prostituit. |