| CXV | |
| Mentula habet iuxta triginta iugera prati, | 115.1 |
| quadraginta arvi: cetera sunt maria. | |
| cur non divitiis Croesum superare potis sit, | |
| uno qui in saltu tot bona possideat, | |
| prata, arva, ingentes silvas vastasque paludes | 5 |
| usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? | |
| omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro, | |
| non homo, sed vero mentula magna minax. |