| XXXVII | |
| Salax taberna vosque contubernales, | 37.1 |
| a pilleatis nona fratribus pila, | |
| solis putatis esse mentulas vobis, | |
| solis licere, quidquid est puellarum, | |
| confutvere et putare ceteros hircos? | 5 |
| an, continenter quod sedetis insulsi | |
| centum an ducenti, non putatis ausurum | |
| me una ducentos irrumare sessores? | |
| atqui putate: namque totius vobis | |
| frontem tabernae sopionibus scribam. | 10 |
| puella nam mi, quae meo sinu fugit, | |
| amata tantum quantum amabitur nulla, | |
| pro qua mihi sunt magna bella pugnata, | |
| consedit istic. hanc boni beatique | |
| omnes amatis, et quidem, quod indignumst, | 15 |
| omnes pusilli et semitarii moechi; | |
| tu praeter omnes une de capillatis, | |
| cuniculosae Celtiberiae fili, | |
| Egnati, opaca quem bonum facit barba | |
| et dens Hibera defricatus urina. | 20 |