| XXXIX | |
| Egnatius, quod candidos habet dentes, | 39.1 |
| renidet usque quaque. si ad rei ventumst | |
| subsellium, cum orator excitat fletum, | |
| renidet ille. si ad pii rogum fili | |
| lugetur, orba cum flet unicum mater, | 5 |
| renidet ille. quidquid est, ubicumquest, | |
| quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum, | |
| neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. | |
| quare monendumst te mihi, bone Egnati. | |
| si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs | 10 |
| aut pinguis Umber aut obesus Etruscus | |
| aut Lanuvinus ater atque dentatus | |
| aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, | |
| aut quilibet, qui puriter lavit dentes, | |
| tamen renidere usque quaque te nollem: | 15 |
| nam risu inepto res ineptior nullast. | |
| nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, | |
| quod quisque minxit, hoc sibi solet mane | |
| dentem atque russam defricare gingivam, | |
| ut, quo iste vester expolitior dens est, | 20 |
| hoc te amplius bibisse praedicet loti. |