| XLII | |
| Adeste, hendecasyllabi, quot estis | 42.1 |
| omnes, undique, quotquot estis omnes. | |
| iocum me putat esse moecha turpis, | |
| et negat mihi nostra reddituram | |
| pugillaria, si pati potestis. | 5 |
| persequamur eam et reflagitemus. | |
| quae sit, quaeritis? illa, quam videtis | |
| turpe incedere, mimice ac moleste | |
| ridentem catuli ore Gallicani. | |
| circumsistite eam, et reflagitate: | 10 |
| 'moecha putida, redde codicillos, | |
| redde, putida moecha, codicillos!' | |
| non assis facit? o lutum, lupanar, | |
| aut si perditius potest quid esse! | |
| sed non est tamen hoc satis putandum. | 15 |
| conclamate iterum altiore voce: | 18 |
| 'moecha putida, redde codicillos, | |
| redde, putida moecha, codicillos!' | 20 |
| sed nil proficimus, nihil movetur. | |
| mutandast ratio modusque vobis, | |
| siquid proficere amplius potestis, | |
| quo, si non aliud potest, ruborem | 16 |
| ferreo canis exprimamus ore: | |
| 'pudica et proba, redde codicillos!' | 24 |