| LXXIII | |
| Desine de quoquam quicquam bene velle mereri | 73.1 |
| aut aliquem fieri posse putare pium. | |
| omnia sunt ingrata, nihil fecisse benignest, | |
| immo etiam taedet, taedet obestque magis; | |
| ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, | 5 |
| quam modo quae me unum atque unicum amicum habuit. |