| LXXVI | |
| Siqua recordanti benefacta priora voluptas | 76.1 |
| est homini, cum se cogitat esse pium, | |
| nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo | |
| divum ad fallendos numine abusum homines, | |
| multa parata manent in longa aetate, Catulle, | 5 |
| ex hoc ingrato gaudia amore tibi. | |
| nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt | |
| aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. | |
| omnia quae ingratae perierunt credita menti. | |
| quare cur tete iam amplius excrucies? | 10 |
| quin tu animum offirmas atque istinc te ipse reducis | |
| et dis invitis desinis esse miser? | |
| difficilest longum subito deponere amorem, | |
| difficilest, verum hoc qua libet efficias: | |
| una salus haec est, hoc est tibi pervincendum, | 15 |
| hoc facias, sive id non pote sive pote. | |
| o di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam | |
| extremam iam ipsa in morte tulistis opem, | |
| me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, | |
| eripite hanc pestem perniciemque mihi, | 20 |
| quae mihi surrepens imos ut torpor in artus | |
| expulit ex omni pectore laetitias. | |
| non iam illud quaero, contra me ut diligat illa, | |
| aut, quod non potis est, esse pudica velit: | |
| ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. | 25 |
| o di, reddite mi hoc pro pietate mea! |