LXXVIIIB | |
<Lesbi, non quererer te foedis moribus esse, | 78B.1a |
si turpes tantum pollueres socios:> | |
sed nunc id doleo, quod purae pura puellae | |
savia comminxit spurca saliva tua. | 2 |
verum id non impune feres: nam te omnia saecla | |
noscent et, qui sis, fama loquetur anus. |