| XCVII | |
| Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, | 97.1 |
| utrumne os an culum olfacerem Aemilio. | |
| nilo mundius hoc, nihiloque immundior ille, | |
| verum etiam culus mundior et melior: | |
| nam sine dentibus est. os dentes sesquipedales, | 5 |
| gingivas vero ploxeni habet veteris, | |
| praeterea rictum qualem diffissus in aestu | |
| meientis mulae cunnus habere solet. | |
| hic futuit multas et se facit esse venustum, | |
| et non pistrino traditur atque asino? | 10 |
| quem siqua attingit, non illam posse putamus | |
| aegroti culum lingere carnificis? |