| PRO P. QVINCTIO ORATIO | |
| Quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra | 1.1 |
| nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et elo- | |
| quentia; quarum alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo. | |
| Eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non | |
| nihil commoveor, gratia Sex. Naevi ne P. Quinctio noceat, | 5 |
| id vero non mediocriter pertimesco. Neque hoc tanto | 2.1 |
| opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si | |
| in nobis essent saltem mediocria; verum ita se res habet, | |
| ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum | |
| patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues | 5 |
| opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum | |
| adversario gratiosissimo contendat. Illud quoque nobis | 3.1 |
| accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc <causam> | |
| aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus | |
| et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest | |
| nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut | 5 |
| summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis | |
| habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem | |
| cognoscere. Ita quod mihi consuevit in ceteris causis esse | 4.1 |
| adiumento, id quoque in hac causa deficit. Nam, quod | |
| ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia com- | |
| paravi; quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, | |
| intellegi non potest. Quae quo plura sunt, C. Aquili, eo | 5 |
| te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra | |
| verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas debili- | |
| tata tandem aequitate talium virorum recreetur. Quod si | 5.1 |
| tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et | |
| gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium | |
| ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil | |
| est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil est quod | 5 |
| humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur. | |
| Certe aut apud te et hos qui tibi adsunt veritas valebit, | |
| aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum ubi consistat | |
| reperire non poterit. |