Omnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut perspicere 84.1
possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et
veritate contendere. Praetor te quem ad modum possidere
iussit? Opinor, ex edicto. Sponsio quae in verba facta
est? si ex edicto praetoris bona p. qvincti possessa 5
non svnt. Redeamus ad edictum. Id quidem quem ad
modum iubet possidere? Numquid est causae, C. Aquili,
quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex
edicto non possederit, ego sponsione vicerim? Nihil,
opinor. Cognoscamus edictum. qvi ex edicto meo in 10
possessionem venerint. De te loquitur, Naevi, quem ad
modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi quid
facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. eos ita
videtvr in possessione esse oportere. Quo modo?
qvod ibidem recte cvstodire potervnt, id ibidem cv- 15
stodiant; qvod non potervnt, id avferre et abdvcere
licebit. Quid tum? dominvm, inquit, invitvm detrv-
dere non placet. Eum ipsum qui fraudandi causa latitet,
eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui
cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de 20
praedio detrudi vetat. Proficiscenti tibi in possessionem 85.1
praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: 'ita possideto ut
tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio
vis ne adferatur.' Quid? tu id quem ad modum observas?
Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, 5
uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non
deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum
expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus
adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico . . .
Iul. Severian. §16.
Si qui unum aliquem fundum quavis 85(fr).10
ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera
praedia tenere, is, ut opinor, praedium non bona
videatur alterius possidere. . . .
Quid est possidere? Nimirum in possessione esse
earum rerum quae possunt eo tempore possideri. . . . 15
Cum domus
erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti
praedia, quae numquam ausus es possidere; . . .
Quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo
iure deberes. 20