Satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus 49.1
accusatum esse Oppianicum uti honeste absolvi nullo modo
potuerit. Cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut
re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudi-
cium venerit. Nam Cluentius, iudices, primum nomen 5
eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. Is
erat libertus Fabriciorum, Scamander. Integrum consilium,
iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa,
certa res, unum crimen adlatum est. Hic tum C. Fabricius,
is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impen- 10
dere periculum videret, quod mihi cum Aletrinatibus vicini-
tatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat,
frequentis eos ad me domum adduxit. Qui quamquam de
homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat
ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum 15
quibus rebus possent defendere, idque a me ut facerem et
ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa
patroni omne periculum continebatur. Ego, qui neque 50.1
illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam
negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse
arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem qui mihi tum illam
causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me 5
omnia quae vellent esse facturum.
  Res agi coepta est; citatus est Scamander reus. Accu-
sabat P. Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo
exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum
verbis tribus, venenum esse deprensum. Omnia tela to- 10
tius accusationis in Oppianicum coniciebantur, aperiebatur
causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemoraba-
tur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis
accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta
veneni deprehensione conclusa est. Hic ego tum ad respon- 15
dendum surrexi qua cura, di immortales! qua sollicitudine 51.1
animi, quo timore! Semper equidem magno cum metu
incipio dicere; quotienscumque dico, totiens mihi videor
in iudicium venire non ingeni solum sed etiam virtutis
atque offici, ne aut id profiteri videar quod non possim, 5
quod est impudentiae, aut non id efficere quod possim,
quod est aut perfidiae aut neglegentiae. Tum vero ita sum
perturbatus ut omnia timerem, si nihil dixissem ne infan-
tissimus, si multa in eius modi causa dixissem ne impu-
dentissimus existimarer. Conlegi me aliquando et ita con- 10
stitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere
laudi dari, etiam si in minus firmis causis hominum periculis
non defuissem. Itaque feci; sic pugnavi, sic omni ratione
contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui,
remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam 15
consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbi-
traretur. Sed ut quidquid ego apprehenderam, statim accu- 52.1
sator extorquebat e manibus. Si quaesiveram quae inimi-
citiae Scamandro cum Habito, fatebatur nullas fuisse, sed
Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum
fuisse atque esse dicebat. Sin autem illud egeram, nullum 5
ad Scamandrum morte Habiti venturum emolumentum
fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in
uxoribus necandis exercitati, omnia bona Habiti ventura
fuisse dicebat. Cum illa defensione usus essem quae in
libertinorum causis honestissima semper existimata est, 10
Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaere-
bat cui probatus esset ipse patronus. Cum ego pluribus 53.1
verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas
esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de re
fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret;
hoc cuivis usu venire posse: quaerebat cur in eius modi 5
locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia
venisset. Denique hoc loco causa testibus honestissimis
hominibus premebatur. M. Baebius de suo consilio Dio-
genem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno
pecuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintilius Varus, 10
homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de
insidiis quae fierent Habito et de sollicitatione Diogenis re-
centi re secum Cleophantum locutum esse dicebat. Atque 54.1
in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur,
verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota accusa-
tione Oppianicus. Neque id obscure ferebat nec dissimu-
lare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni 5
studio gratiaque pugnabat; postremo—id quod maximo malo
illi causae fuit—hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sede-
bat. Oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in
Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspen-
sus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant 10
antea suspiciosa, haec aperta et manifesta faciebant. Cum 55.1
in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C. Iunius quae-
sitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de
se sententiam ferri vellet. De Oppianici sententia respon-
sum est, quod is Habiti familiarem Iunium esse dicebat, 5
clam velle ferri. Itum est in consilium. Omnibus senten-
tiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Sca-
mander prima actione condemnatus est. Quis tum erat
omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de
Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damna- 10
tione iudicatum, nisi venenum id quod Habito daretur esse
quaesitum? Quae porro tenuissima suspicio conlata in
Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare
voluisse Habitum putaretur?