| ORATIO | |
| QVA L. CATILINAM EMISIT | |
| IN SENATV HABITA | |
| Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? | 1.1.1 |
| quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem | |
| sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum | |
| praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, | |
| nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus | 5 |
| habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque move- | |
| runt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam | |
| horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non | |
| vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi | |
| fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem no- | 10 |
| strum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus | 2.1 |
| haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo | |
| vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, | |
| notat et designat oculis ad caedem unum quemque no- | |
| strum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae | 5 |
| videmur, si istius furorem ac tela vitamus. Ad mortem te, | |
| Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te | |
| conferri pestem quam tu in nos omnis iam diu machinaris. | |
| An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. | 3.1 |
| Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae | |
| privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque | |
| incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam | |
| illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. | 5 |
| Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. Fuit, | |
| fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri fortes | |
| acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum | |
| hostem coercerent. Habemus senatus consultum in te, | |
| Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consi- | 10 |
| lium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, | |
| consules desumus. Decrevit quondam senatus uti L. Opi- | 4.1 |
| mius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet: | |
| nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam sedi- | |
| tionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, | |
| maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. | 5 |
| Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus | |
| est permissa res publica: num unum diem postea L. Satur- | |
| ninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac | |
| rei publicae poena remorata est? At vero nos vicesimum | |
| iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. | 10 |
| Habemus enim eius modi senatus consultum, verum inclu- | |
| sum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex | |
| senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, | |
| convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad con- | |
| firmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse | 15 |
| clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non dis- | |
| solutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque con- | |
| demno. Castra sunt in Italia contra populum Romanum | 5.1 |
| in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos | |
| hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem | |
| ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu | |
| videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae | 5 |
| molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici | |
| iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius | |
| omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum | |
| esse dicat. Verum ego hoc quod iam pridem factum esse | |
| oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum | 10 |
| denique interficiere, cum iam nemo tam improbus, tam | |
| perditus, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure | |
| factum esse fateatur. Quam diu quisquam erit qui te | 6.1 |
| defendere audeat, vives, et vives ita ut nunc vivis, multis | |
| meis et firmis praesidiis obsessus ne commovere te contra | |
| rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures | |
| non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque | 5 |
| custodient. | |
| Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, | |
| si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata | |
| domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, | |
| si inlustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam men- | 10 |
| tem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. | |
| Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia | |
| omnia, quae iam mecum licet recognoscas. Meministine | 7.1 |
| me ante diem xii Kalendas Novembris dicere in senatu | |
| fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi | |
| Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque | |
| administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo | 5 |
| res tanta tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod | |
| multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in | |
| senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem v | |
| Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis | |
| Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum | 10 |
| reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes | |
| te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circum- | |
| clusum commovere te contra rem publicam non potuisse, | |
| cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansis- | |
| semus caede contentum te esse dicebas? Quid? cum | 8.1 |
| te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum | |
| nocturno impetu esse confideres, sensistin illam coloniam | |
| meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? | |
| Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod <non> ego | 5 |
| non modo audiam sed etiam videam planeque sentiam. | |
| Recognosce mecum tandem noctem illam superiorem; iam | |
| intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad | |
| perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter | |
| falcarios—non agam obscure—in M. Laecae domum; con- | 10 |
| venisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque | |
| socios. Num negare audes? quid taces? Convincam, si | |
| negas. Video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum | |
| una fuerunt. O di immortales! ubinam gentium sumus? | 9.1 |
| quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus? Hic, | |
| hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis | |
| terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro | |
| omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis | 5 |
| terrarum exitio cogitent. Hos ego video consul et de re | |
| publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, | |
| eos nondum voce volnero! Fuisti igitur apud Laecam illa | |
| nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti quo quem- | |
| que proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, | 10 |
| quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia, | |
| confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi | |
| esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt | |
| duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se illa ipsa | |
| nocte paulo ante lucem me in meo lecto interfecturos esse | 15 |
| pollicerentur. Haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro | 10.1 |
| dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis mu- | |
| nivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum | |
| mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis | |
| ac summis viris ad me id temporis venturos esse prae- | 5 |
| dixeram. | |
| Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere | |
| aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium | |
| diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. | |
| Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; | 10 |
| purga urbem. Magno me metu liberaveris, modo inter me | |
| atque te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non | |
| potes; non feram, non patiar, non sinam. Magna dis im- | 11.1 |
| mortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, anti- | |
| quissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, | |
| tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens | |
| iam effugimus. Non est saepius in uno homine summa salus | 5 |
| periclitanda rei publicae. Quam diu mihi consuli designato, | |
| Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata | |
| diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me | |
| consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, | |
| compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et | 10 |
| copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotiens- | |
| cumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam | |
| perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse | |
| coniunctam. Nunc iam aperte rem publicam universam | 12.1 |
| petis, templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam om- | |
| nium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem vocas. | |
| Qua re, quoniam id quod est primum, et quod huius | |
| imperi disciplinaeque maiorum proprium est, facere non- | 5 |
| dum audeo, faciam id quod est ad severitatem lenius, ad | |
| communem salutem utilius. Nam si te interfici iussero, | |
| residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, | |
| quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe | |
| tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae. | 10 |
| Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere | 13.1 |
| quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul | |
| hostem. Interrogas me, num in exsilium? Non iubeo, | |
| sed, si me consulis, suadeo. Quid est enim, Catilina, quod | |
| te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra | 5 |
| istam coniurationem perditorum hominum qui te non | |
| metuat, nemo qui non oderit. Quae nota domesticae turpi- | |
| tudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum | |
| dedecus non haeret in fama? quae libido ab oculis, quod | |
| facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto | 10 |
| corpore afuit? cui tu adulescentulo quem corruptelarum | |
| inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad | |
| libidinem facem praetulisti? Quid vero? nuper cum morte | 14.1 |
| superioris uxoris novis nuptiis locum vacuefecisses, nonne | |
| etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? quod | |
| ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate | |
| tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata | 5 |
| esse videatur. Praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas | |
| omnis proximis Idibus tibi impendere senties: ad illa venio | |
| quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad | |
| domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad | |
| summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam | 10 |
| salutemque pertinent. Potestne tibi haec lux, Catilina, | 15.1 |
| aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse | |
| horum neminem qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias | |
| Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, | |
| manum consulum et principum civitatis interficiendorum | 5 |
| causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam | |
| aut timorem tuum sed Fortunam populi Romani obstitisse? | |
| Ac iam illa omitto—neque enim sunt aut obscura aut non | |
| multa commissa postea—quotiens tu me designatum, quo- | |
| tiens vero consulem interficere conatus es! quot ego tuas | 10 |
| petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva | |
| quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! Nihil | |
| agis, nihil adsequeris, neque tamen conari ac velle desistis. | |
| Quotiens iam tibi extorta est ista sica de manibus, quotiens | 16.1 |
| excidit casu aliquo et elapsa est! Quae quidem quibus abs | |
| te initiata sacris ac devota sit nescio, quod eam necesse | |
| putas esse in consulis corpore defigere. Nunc vero quae | |
| tua est ista vita? Sic enim iam tecum loquar, non ut odio | 5 |
| permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae | |
| tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te | |
| ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salu- | |
| tavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis | |
| exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio tacitur- | 10 |
| nitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia | |
| vacuefacta sunt, quod omnes consulares qui tibi persaepe ad | |
| caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam | |
| subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem | |
| animo tibi ferendum putas? Servi mehercule mei si me | 17.1 |
| isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum | |
| meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? | |
| et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque | |
| offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis | 5 |
| omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scele- | |
| rum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu | |
| tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque volneras, | |
| eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes | |
| timerent atque odissent tui neque eos ratione ulla placare | 10 |
| posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc | |
| te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit | |
| ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo | |
| cogitare: huius tu neque auctoritatem verebere nec iudi- | |
| cium sequere nec vim pertimesces? Quae tecum, Catilina, | 18.1 |
| sic agit et quodam modo tacita loquitur: 'Nullum iam ali- | |
| quot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine | |
| te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque | |
| sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad negle- | 5 |
| gendas leges et quaestiones verum etiam ad evertendas | |
| perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda | |
| non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse | |
| in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam | |
| timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse quod | 10 |
| a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem | |
| discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne | |
| opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.' | |
| Haec si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare | 19.1 |
| debeat, etiam si vim adhibere non possit? Quid, quod | |
| tu te in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis | |
| causa ad M'. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo | |
| non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut | 5 |
| domi meae te adservarem rogasti. Cum a me quoque | |
| id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parie- | |
| tibus tuto esse tecum, quia magno in periculo essem | |
| quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum | |
| praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, | 10 |
| virum optimum, M. Metellum demigrasti, quem tu vide- | |
| licet et ad custodiendum te diligentissimum et ad su- | |
| spicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum | |
| fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a | |
| vinculis abesse debere qui se ipse iam dignum custodia | 15 |
| iudicarit? Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori | 20.1 |
| aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam | |
| istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae soli- | |
| tudinique mandare? | |
| 'Refer' inquis 'ad senatum'; id enim postulas et, si hic | 5 |
| ordo placere sibi decreverit te ire in exsilium, obtempera- | |
| turum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis | |
| moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te | |
| sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam | |
| metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. | 10 |
| Quid est? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silen- | |
| tium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem | |
| loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? At | 21.1 |
| si hoc idem huic adulescenti optimo P. Sestio, si fortissimo | |
| viro M. Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in | |
| templo senatus iure optimo vim et manus intulisset. De te | |
| autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, | 5 |
| decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum | |
| tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam | |
| illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique | |
| fortissimi cives qui circumstant senatum, quorum tu et | |
| frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante | 10 |
| exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus | |
| ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae | |
| vastare iam pridem studes relinquentem usque ad portas | |
| prosequantur. | |
| Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut | 22.1 |
| umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut | |
| ullum exsilium cogites? Vtinam tibi istam mentem di im- | |
| mortales duint! tametsi video, si mea voce perterritus ire | |
| in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae | 5 |
| nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scele- | |
| rum tuorum, at in posteritatem impendeat. Sed est tanti, | |
| dum modo tua ista sit privata calamitas et a rei publicae | |
| periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut | |
| legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas | 10 |
| non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te | |
| aut pudor a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a | |
| furore revocarit. Quam ob rem, ut saepe iam dixi, profi- | 23.1 |
| ciscere ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis | |
| invidiam, recta perge in exsilium; vix feram sermones | |
| hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in ex- | |
| silium iussu consulis iveris, sustinebo. Sin autem servire | 5 |
| meae laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna scelera- | |
| torum manu, confer te ad Manlium, concita perditos civis, | |
| secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio latro- | |
| cinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos | |
| isse videaris. Quamquam quid ego te invitem, a quo iam | 24.1 |
| sciam esse praemissos qui tibi ad forum Aurelium praesto- | |
| larentur armati, cui sciam pactam et constitutam cum | |
| Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam quam | |
| tibi ac tuis omnibus confido perniciosam ac funestam futu- | 5 |
| ram, cui domi tuae sacrarium sceleratum constitutum fuit, | |
| sciam esse praemissam? Tu ut illa carere diutius possis | |
| quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius | |
| altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium | |
| transtulisti? Ibis tandem aliquando quo te iam pridem | 25.1 |
| tua ista cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim | |
| tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem | |
| voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas | |
| exercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo otium | 5 |
| sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus | |
| es ex perditis atque ab omni non modo fortuna verum | |
| etiam spe derelictis conflatam improborum manum. Hic | 26.1 |
| tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exsultabis, quanta in | |
| voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque | |
| audies virum bonum quemquam neque videbis! Ad huius | |
| vitae studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui, | 5 |
| iacere humi non solum ad obsidendum stuprum verum | |
| etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum insidiantem | |
| somno maritorum verum etiam bonis otiosorum. Habes | |
| ubi ostentes tuam illam praeclaram patientiam famis, frigoris, | |
| inopiae rerum omnium quibus te brevi tempore confectum | 10 |
| esse senties. Tantum profeci, cum te a consulatu reppuli, | 27.1 |
| ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam | |
| posses, atque ut id quod esset a te scelerate susceptum | |
| latrocinium potius quam bellum nominaretur. | |
| Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam | 5 |
| patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, | |
| diligenter quae dicam, et ea penitus animis vestris menti- | |
| busque mandate. Etenim si mecum patria, quae mihi vita | |
| mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica | |
| loquatur: 'M. Tulli, quid agis? Tune eum quem esse | 10 |
| hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem | |
| exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem | |
| sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et | |
| civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus | |
| ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne | 15 |
| hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo sup- | |
| plicio mactari imperabis? Quid tandem te impedit? mosne | |
| maiorum? At persaepe etiam privati in hac re publica | 28.1 |
| perniciosos civis morte multarunt. An leges quae de | |
| civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam | |
| in hac urbe qui a re publica defecerunt civium iura tenue- | |
| runt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero | 5 |
| populo Romano refers gratiam qui te, hominem per te co- | |
| gnitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad sum- | |
| mum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter | |
| invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum | |
| neglegis. Sed si quis est invidiae metus, non est vehemen- | 29.1 |
| tius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac ne- | |
| quitiae pertimescenda. An, cum bello vastabitur Italia, | |
| vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas | |
| invidiae incendio conflagraturum?' His ego sanctissimis | 5 |
| rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem | |
| sentiunt mentibus pauca respondebo. Ego, si hoc opti- | |
| mum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte | |
| multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non | |
| dedissem. Etenim si summi viri et clarissimi cives Satur- | 10 |
| nini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium | |
| sanguine non modo se non contaminarunt sed etiam hone- | |
| starunt, certe verendum mihi non erat ne quid hoc parricida | |
| civium interfecto invidiae mihi in posteritatem redundaret. | |
| Quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui | 15 |
| semper ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam | |
| putarem. Quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui | 30.1 |
| aut ea quae imminent non videant aut ea quae vident | |
| dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt | |
| coniurationemque nascentem non credendo conroborave- | |
| runt; quorum auctoritate multi non solum improbi verum | 5 |
| etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et | |
| regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo | |
| intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stul- | |
| tum fore qui non videat coniurationem esse factam, nemi- | |
| nem tam improbum qui non fateatur. Hoc autem uno | 10 |
| interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper | |
| reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quod si sese | |
| eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique | |
| conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur | |
| non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam | 15 |
| stirps ac semen malorum omnium. Etenim iam diu, patres | 31.1 |
| conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, | |
| sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et | |
| audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Nunc | |
| si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse | 5 |
| ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, peri- | |
| culum autem residebit et erit inclusum penitus in venis | |
| atque in visceribus rei publicae. Vt saepe homines aegri | |
| morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam | |
| biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius | 10 |
| vehementiusque adflictantur, sic hic morbus qui est in re | |
| publica relevatus istius poena vehementius reliquis vivis | |
| ingravescet. Qua re secedant improbi, secernant se a | 32.1 |
| bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod | |
| saepe iam dixi, secernantur a nobis; desinant insidiari | |
| domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, | |
| obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflam- | 5 |
| mandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte | |
| unius cuiusque quid de re publica sentiat. Polliceor hoc | |
| vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore | |
| diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equiti- | |
| bus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensio- | 10 |
| nem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, | |
| oppressa, vindicata esse videatis. | |
| Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, | 33.1 |
| cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se | |
| tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere | |
| ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem | |
| quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, | 5 |
| quem Statorem huius urbis atque imperi vere nominamus, | |
| hunc et huius socios a tuis ceterisque templis, a tectis urbis | |
| ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium arcebis et | |
| homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae | |
| scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos | 10 |
| aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis. |