| PRO P. SVLLA ORATIO | |
| Maxime vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis | 1.1 |
| suae splendorem obtinere et post calamitatem acceptam | |
| modestiae fructum aliquem percipere potuisset. Sed quo- | |
| niam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum | |
| communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio | 5 |
| everteretur, et in his pristinae fortunae reliquiis miseris et | |
| adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio | |
| quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis | |
| magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis | |
| facile patior oblatum mihi tempus esse in quo boni viri | 10 |
| lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omni- | |
| bus, nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi | |
| cives domiti atque victi praecipitante re publica vehementem | |
| me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem | |
| faterentur. Et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac | 2.1 |
| necessarius, iudices, existimavit, si nostram in accusatione | |
| sua necessitudinem familiaritatemque violasset, aliquid se | |
| de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius | |
| periculi propulsatione coniungam defensionem offici mei. | 5 |
| Quo quidem genere non uterer orationis, iudices, hoc | |
| tempore, si mea solum interesset; multis enim locis mihi | |
| et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi; | |
| sed, ut ille vidit, quantum de mea auctoritate deripuisset, | |
| tantum se de huius praesidiis deminuturum, sic hoc ego | 10 |
| sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque huius | |
| offici ac defensionis probaro, causam quoque me P. Sullae | |
| probaturum. |