Quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum 15.1
virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers
laudibus eruditi fuerunt?' Difficile est hoc de omnibus
confirmare, sed tamen est certum quid respondeam. Ego
multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine do- 5
ctrina, et naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et
moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo,
saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina
quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc
contendo, cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit 10
ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio
quid praeclarum ac singulare solere exsistere. Ex hoc esse 16.1
hunc numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem,
Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos
homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et
illis temporibus doctissimum, <M.> Catonem illum senem; qui 5
profecto si nihil ad percipiendam colendamque virtutem
litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium con-
tulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et
si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor,
hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam 10
iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aeta-
tum omnium neque locorum; at haec studia adulescentiam
acuunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis
perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impe-
diunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. 15
  Quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro 17.1
gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum
in aliis videremus. Quis nostrum tam animo agresti ac
duro fuit ut Rosci morte nuper non commoveretur? qui
cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem 5
ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo
ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis
omnibus; nos animorum incredibilis motus celeritatemque
ingeniorum neglegemus? Quotiens ego hunc Archiam vidi, 18.1
iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc
novo genere dicendi tam diligenter attenditis—quotiens ego
hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum nume-
rum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum age- 5
rentur dicere ex tempore, quotiens revocatum eandem rem
dicere commutatis verbis atque sententiis! Quae vero accu-
rate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum
scriptorum laudem perveniret. Hunc ego non diligam, non
admirer, non omni ratione defendendum putem? Atque 10
sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, cetera-
rum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare,
poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi
divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille
Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo 15
dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit 19.1
igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines,
hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit.
Saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe im-
manes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus 5
optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colo-
phonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii
repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam
delubrum eius in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea
pugnant inter se atque contendunt. Ergo illi alienum, quia 10
poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui
et voluntate et legibus noster est repudiamus, praesertim cum
omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias
ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Nam
et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui 15
durior ad haec studia videbatur iucundus fuit. Neque enim 20.1
quisquam est tam aversus a Musis qui non mandari versi-
bus aeternum suorum laborum praeconium facile patiatur.
Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt,
cum ex eo quaereretur quod acroama aut cuius vocem liben- 5
tissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.'
Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius in-
genio putabat ea quae gesserat posse celebrari. Mithridati- 21.1
cum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate
terra marique versatum totum ab hoc expressum est; qui
libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum vi-
rum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus 5
enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis
quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum, populi
Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumera-
bilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem
amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu 10
regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque
servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo
dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis
est, incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra
sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. Quae 15
quorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama cele-
bratur. Carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque 22.1
etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex
marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur
sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius
proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus 5
adiungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii
non sine communi omnium nostrum laude decorantur. Ergo
illum qui haec fecerat, Rudinum hominem, maiores nostri in
civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis civi-
tatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de 10
nostra civitate eiciamus?