Quam ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id
|
70.1
|
totum vides in laudem esse conversum, veniamus iam ad
|
|
civium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima
|
|
Deciani. Quid tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est?
|
|
Negotiaris in libera civitate. Primum patere me esse curio-
|
5
|
sum. Quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco
|
|
natus? Annos iam xxx in foro versaris, sed tamen in
|
|
Pergameno. Longo intervallo, si quando tibi peregrinari
|
|
commodum est, Romam venis, adfers faciem novam,
|
|
nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod
|
10
|
unis vestimentis tam diu lautus es. Verum esto, negotiari
|
71.1
|
libet; cur non Pergami, Smyrnae, Trallibus, ubi et multi
|
|
cives Romani sunt et ius a nostro magistratu dicitur?
|
|
Otium te delectat, lites, turbae, praetor odio est, Graecorum
|
|
libertate gaudes. Cur ergo unus tu Apollonidensis aman-
|
5
|
tissimos populi Romani, fidelissimos socios, miseriores
|
|
habes quam aut Mithridates aut etiam pater tuus habuit
|
|
umquam? Cur his per te frui libertate sua, cur denique
|
|
esse liberos non licet? Homines sunt tota ex Asia fruga-
|
|
lissimi, sanctissimi, a Graecorum luxuria et levitate remo-
|
10
|
tissimi, patres familias suo contenti, aratores, rusticani;
|
|
agros habent et natura perbonos et diligentia culturaque
|
|
meliores. In hisce agris tu praedia habere voluisti. Omni-
|
|
no mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi agri
|
|
delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati
|
15
|
paravisses. Verum esto; Catonis est dictum 'pedibus
|
72.1
|
compensari pecuniam.' Longe omnino a Tiberi ad Caicum,
|
|
quo in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi
|
|
ducem Telephum invenisset. Sed concedo id quoque;
|
|
placuit oppidum, regio delectavit. Emisses. Amyntas est
|
5
|
genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius civi-
|
|
tatis. Huius socrum, mulierem imbecilli consili, satis locu-
|
|
pletem, pellexit Decianus ad sese et, cum illa quid ageretur
|
|
nesciret, in possessione praediorum eius familiam suam
|
|
conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem,
|
10
|
quae peperit apud Decianum filiam, hodieque apud De-
|
|
cianum est et uxor Amyntae et filia. Num quid harum
|
73.1
|
rerum a me fingitur, Deciane? Sciunt haec omnes nobiles,
|
|
sciunt boni viri, sciunt denique noti homines, sciunt me-
|
|
diocres negotiatores. Exsurge, Amynta, repete a Deciano
|
|
non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat;
|
5
|
restituat uxorem, reddat misero patri filiam. Membra
|
|
<quidem>, quae debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus
|
|
quas contudit, digitos quos confregit, nervos quos concidit,
|
|
restituere non potest; filiam, filiam inquam, aerumnoso
|
|
patri, Deciane, redde. Haec Flacco non probasse te mi-
|
74.1
|
raris? Cui, quaeso, tandem probasti? Emptiones falsas,
|
|
praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione
|
|
fecisti. Tutor his mulieribus Graecorum legibus ascri-
|
|
bendus fuit; Polemocratem scripsisti, mercennarium et
|
5
|
administrum consiliorum tuorum. Adductus est in iudicium
|
|
Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius
|
|
ipsius tutelae nomine. Qui concursus ex oppidis finitimis
|
|
undique, qui dolor animorum, quae querela! Condemna-
|
|
tus est Polemocrates sententiis omnibus; inritae vendi-
|
10
|
tiones, inritae proscriptiones. Num restituis? Defers ad
|
|
Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas
|
|
praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. Repudiant,
|
|
reiciunt. At qui homines? Pergameni, laudatores tui.
|
|
Ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum
|
15
|
quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc
|
|
te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te civitas
|
|
Pergamena laudaret. Num honestior est civitas Pergamena
|
|
quam Smyrnaea? At ne ipsi quidem dicunt. Vellem tan-
|
75.1
|
tum habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyr-
|
|
naeorum quod fecerunt in Castricium mortuum, primum ut
|
|
in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde
|
|
ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona
|
5
|
mortuo. Haec P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Per-
|
|
gami mortuus, facta non sunt. At Castricium quibus
|
|
verbis, di immortales! 'decus patriae, ornamentum populi
|
|
Romani, florem iuventutis' appellant. Qua re, Deciane,
|
|
si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Per-
|
10
|
gameni te deriserunt. Quid? tu ludi te non intellegebas,
|
76.1
|
cum tibi haec verba recitabant: 'clarissimum virum, prae-
|
|
stantissima sapientia, singulari ingenio'? Mihi crede, lude-
|
|
bant. Cum vero coronam auream litteris imponebant, re
|
|
vera non plus aurum tibi quam monedulae committebant,
|
5
|
ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere
|
|
potuisti? <Ipsi> igitur illi Pergameni proscriptiones quas
|
|
tu adferebas repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens
|
|
et innocens, contra te omnia decrevit. Apud P. Globulum,
|
|
meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque ipsum
|
10
|
neque me paeniteret! Flaccum iniuria decrevisse in tua re
|
77.1
|
dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco
|
|
aedili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. At
|
|
istud ne ipsi quidem patri Flacco valde molestum esse
|
|
debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est praetor postea
|
5
|
factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus
|
|
in civitate consistere. Sed si iustas inimicitias putabas,
|
|
cur, cum tribunus militum Flaccus esset, in illius legione
|
|
miles fuisti, cum per leges militaris effugere liceret iniqui-
|
|
tatem tribuni? Cur autem praetor te, inimicum paternum,
|
10
|
in consilium vocavit? Quae quidem quam sancte solita
|
|
sint observari scitis omnes. Nunc accusamur ab eis qui in
|
78.1
|
consilio nobis fuerunt. 'Decrevit Flaccus.' Num aliud
|
|
atque oportuit? 'In liberos.' Num aliter censuit sena-
|
|
tus? 'In absentem.' Decrevit, cum ibidem esses, cum
|
|
prodire nolles; non est hoc in absentem, sed in latentem
|
5
|
reum. Senatvs consvltvm et decretvm Flacci. Quid?
|
|
si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere reprehen-
|
|
dere? Num etiam fratris mei litteras plenissimas humani-
|
|
tatis et aequitatis reprehensurus <es>? quas ea de muliere ad
|
|
me datas apud . . . requisivit. Recita. Litterae Q.
|
79.1
|
Ciceronis. Quid? haec Apollonidenses occasionem nacti
|
|
ad Flaccum <non> detulerunt, apud Orbium acta non sunt, ad
|
|
Globulum delata non sunt? Ad senatum nostrum me
|
|
consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de
|
5
|
iniuriis unius Deciani detulerunt? At haec praedia in
|
|
censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod pos-
|
|
sessa per vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus,
|
|
mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a
|
|
nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo
|
10
|
iure neque re neque possessione tua; illud quaero sintne
|
80.1
|
ista praedia censui censendo, habeant ius civile, sint necne
|
|
sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem
|
|
possint. In qua tribu denique ista praedia censuisti? Com-
|
|
misisti, si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex isdem prae-
|
5
|
diis et Apollonide et Romae imperatum esset tributum.
|
|
Verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum
|
|
censeri, et eius agri qui dividi plebi Romanae non potest.
|
|
Census es praeterea numeratae pecuniae cxxx. Eam
|
|
opinor tibi numeratam non esse abs te. Sed haec omitto.
|
10
|
Census es mancipia Amyntae neque huic ullam in eo fecisti
|
|
iniuriam. Possidet enim ea mancipia Amyntas. Ac primo
|
|
quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censum;
|
|
rettulit ad iuris consultos. Constabat inter omnis, si aliena
|
|
censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habi-
|
15
|
turum esse. . . . Habetis causam inimicitiarum, qua causa
|
81.1
|
inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam
|
|
accusationem. Nam ita questus est Laelius, cum de per-
|
|
fidia Deciani diceret: 'qui mihi auctor fuit, qui causam ad
|
|
me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus
|
5
|
est, is me deseruit ac prodidit.' Sicine tu auctor tandem
|
|
eum cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus
|
|
dignitatis tuae retinuisses, pudentissimum hominem, nobi-
|
|
lissima familia natum, optime de re publica meritum in
|
|
discrimen omnium fortunarum vocavisti? Si licet, defen-
|
10
|
dam Decianum, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto
|
|
venit. Non est, mihi crede, corruptus. Quid enim fuit
|
82.1
|
quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? Cui sex
|
|
horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis
|
|
detraheret, si tibi morem gerere voluisset? Nimirum illud
|
|
est quod ipse suspicatur. Invidisti ingenio subscriptoris
|
5
|
tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute
|
|
testis interrogabat aut . . . fortasse fecisset ut tu ex populi
|
|
sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam
|
|
applicavisti. Sed, ut hoc haud veri simile est Decianum
|
|
a Flacco esse corruptum, ita scitote esse cetera, velut quod
|
83.1
|
ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se
|
|
abduceret, sestertium viciens. Et eum tu accusas avari-
|
|
tiae quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? Nam
|
|
quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? Quam
|
5
|
partem causae tibi daremus? An ut enuntiares consilia
|
|
Laeli? qui testes ab eo prodirent? Quid? nos non vide-
|
|
bamus? Habitare una? Quis hoc nescit? Tabulas in
|
|
Laeli potestate fuisse? Num dubium est? An ne vehe-
|
|
menter, ne copiose accusares? Nunc facis suspicionem;
|
10
|
ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse
|
|
videatur.
|
|