| Cic. Orat. 223 | |
| Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia supera- | 45m.1 |
| bat? At egebas. Incurristi amens in columnas, in alienos | |
| insanus insanisti, depressam, caecam, iacentem domum | |
| pluris quam te et fortunas tuas aestimasti. | |
| Asc. Sc. 24.5 | |
| Haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen | 45n.1 |
| et postulabis ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum | |
| patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, | |
| levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur? | |
| Asc. Sc. 24.? | |
| Vndique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, | 46.1 |
| quocumque non modo mens verum etiam oculi inciderunt. | |
| Curia illa vos de gravissimo principatu patris fortissimoque | |
| testatur, L. ipse Metellus, avus huius, sanctissimos deos illo | |
| constituisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, ut | 5 |
| salutem a vobis nepotis sui deprecarentur, quod ipsi saepe | |
| multis laborantibus atque implorantibus ope sua subvenissent. | |
| Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque | 47.1 |
| etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis optimi | |
| maximi, Iunonis Reginae, Minervae M. Scaurum apud . . . | |
| illius L. Metelli, pontificis maximi, qui, cum templum | 48.1 |
| illud arderet, in medios se iniecit ignis et eripuit flamma Pal- | |
| ladium illud quod quasi pignus nostrae salutis atque imperi | |
| custodiis Vestae continetur. Qui utinam posset parumper | |
| exsistere! Eriperet ex hac flamma stirpem profecto suam, | 5 |
| qui eripuisset ex illo incendio di . . . | |
| . . . tum. Te vero, M. Scaure, equidem video, video, inquam, | 49.1 |
| non cogito solum, nec vero sine magno animi maerore ac | |
| dolore, cum tui fili squalorem aspexi, de te recordor. Atque | |
| utinam, sicut mihi tota in hac causa versatus ante oculos <es>, | |
| sic nunc horum te offeras mentibus et in horum animis | 5 |
| adhaerescas! Species me dius . . . | |
| etiam si forte non nosset, tamen principem civitatis esse | |
| diceret. |