'Petisse,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio con-
|
52.1
|
fiteor, vacuam et integram reliquisse Fanni concedo; sed,
|
|
quod sibi exegit, id commune societatis factum esse con-
|
|
tendo.' Quo nihil captiosius neque indignius potest dici.
|
|
Quaero enim potueritne Roscius ex societate suam partem
|
5
|
petere necne. Si non potuit, quem ad modum abstulit? si
|
|
potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi
|
|
petitur, certe alteri non exigitur. An ita est: si quod uni-
|
53.1
|
versae societatis fuisset petisset, quod tum redactum esset
|
|
aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae
|
|
partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit? Quid
|
|
interest inter eum qui per se litigat et eum qui cognitor est
|
5
|
datus? Qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri
|
|
nemo potest, nisi qui cognitor est factus. Itane vero?
|
|
cognitor si fuisset tuus, quod vicisset iudicio, ferres tuum;
|
|
<cum> suo nomine petiit, quod abstulit, tibi non sibi exegit?
|
|
Quod si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est
|
54.1
|
factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et
|
|
lis contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam
|
|
litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua ora-
|
|
tione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque
|
5
|
tibi exigeres, id in societatem recideret. Quod si ad
|
|
Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio abstulisses, nisi
|
|
te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil
|
|
debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus
|
|
cognitor non est factus. Quid enim huic rei respondere
|
55.1
|
poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius transegit cum
|
|
Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? Si non reli-
|
|
quit, quem ad modum HS ccciↄↄↄ ab eo postea exegisti?
|
|
si reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere
|
5
|
debes? Simillima enim et maxime gemina societas here-
|
|
ditatis est; quem ad modum socius in societate habet par-
|
|
tem, sic heres in hereditate habet partem. Vt heres sibi
|
|
soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis
|
|
petit; et quem ad modum uterque pro sua parte petit,
|
10
|
sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea parte qua here-
|
|
ditatem adiit, socius ex ea qua societatem coiit. Quem
|
56.1
|
ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare
|
|
potuit Flavio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam
|
|
partem et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri
|
|
non debet, nisi forte tu perverso more quod huius est ab
|
5
|
alio extorquere non potes, huic eripere potes. Perstat in
|
|
sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id socie-
|
|
tatis fieri. Quod si ita est, qua, malum, stultitia fuit
|
|
Roscius, qui ex iuris peritorum consilio et auctoritate resti-
|
|
pularetur a Fannio diligenter ut eius quod exegisset a Flavio
|
10
|
dimidiam partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et
|
|
repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est
|
|
Roscio, debebat? * * * * * * * * *
|
|