C.F. Accepi ista, didicique breviter non 83.1
solum quemadmodum laudarem alterum sed etiam
quemadmodum eniterer ut possem ipse iure laudari.
Videamus igitur deinceps in sententia dicenda quam
viam et quae praecepta teneamus. 5
  C.P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad
quem omnia ita referuntur in consilio dando sen-
tentiaque dicenda ut illa prima sint suasori aut
dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit
et quid aut necesse sit aut non necesse. Nam et 10
si quid effici non potest, deliberatio tollitur quamvis
utile sit, et si quid necesse est (necesse autem id est
sine quo salvi liberive esse non possumus), id est
reliquis et honestatibus in civili ratione et commodis
anteponendum. Cum autem quaeritur quid fieri 84.1
possit, videndum etiam est quam facile possit; nam
quae perdifficilia sunt perinde habenda saepe sunt
ac si effici non possint. Et cum de necessitate
attendemus, etsi aliquid non necessarium videbitur, 5
videndum tamen erit quam sit magnum; quod enim
permagnum est pro necessario saepe habetur. Itaque 85.1
cum constet hoc genus causarum ex suasione et
dissuasione, suasori proponitur simplex ratio, si et
utile est et fieri potest, fiat, dissuasori duplex, una,
si non utile est, ne fiat, altera, si fieri non potest, ne 5
suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum est,
dissuasori alterum infirmare sat est. Quare quoniam 86.1
in his versatur omne consilium duobus, de utilitate
ante dicamus, quae in discernendis bonis malisque
versatur. Bonorum autem partim necessaria sunt,
ut vita, pudicitia, libertas, partim non necessaria, 5
ut liberi, coniuges, germani, parentes: quorum alia
sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis
atque virtutibus, alia quod aliquid commodi efficiunt,
ut opes et copiae. Eorum autem quae propter se 87.1
expetuntur partim honestate ipsa, partim com-
moditate aliqua expetuntur: honestate ea quae
proficiscuntur ab eis virtutibus de quibus paullo ante
est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per se: com- 5
moditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in
fortunae bonis expetenda, quorum alia sunt quasi
cum honestate coniuncta, ut honos, ut gloria, alia
diversa, ut vires, forma, valetudo, nobilitas, divitiae,
clientelae. Est etiam quaedam quasi materies 88.1
subiecta honestati, quae maxime spectatur in
amicitiis. Amicitiae autem caritate et amore cernun-
tur; nam cum deorum tum parentum patriaeque
cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut 5
opibus excellunt ad caritatem referri solet, coniuges
autem et liberi et fratres et alii quos usus familiari-
tasque coniunxit, quamquam etiam caritate ipsa,
tamen amore maxime continentur. In his igitur
rebus cum bona sint, facile est intellectu quae sint 10
contraria. Quodsi semper optima tenere possemus, 89.1
haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, con-
silio multum egeremus. Sed quia temporibus, quae
vim habent maximam, persaepe evenit ut utilitas cum
honestate certet, earumque rerum contentio plerum- 5
que deliberationes efficit ne aut opportuna propter
dignitatem aut honesta propter utilitatem relin-
quantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta
referamus. Et quoniam non ad veritatem solum sed 90.1
etiam ad opiniones eorum qui audiunt accommo-
danda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum
duo esse genera, alterum indoctum et agreste,
quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum 5
humanum et politum, quod rebus omnibus digni-
tatem anteponat. Itaque huic generi laus, honor,
gloria, fides, iustitia, omnisque virtus, illi autem
alteri quaestus emolumentum fructusque proponitur.
Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica 10
virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat,
quam immanissimus quisque acerrime sequitur,
neque solum honestis rebus sed etiam necessariis
anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum
consilium des, saepe sane laudanda est. 15