Et quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles 286.1
inter se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum
orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur
imitari Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni
sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum 5
historiam, quae erant Athenis ipsius aetate gestae, non
tam historico quam oratorio genere perscripsit. at Charisi
vult Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut
veros illos prae se paene agrestes putet. at quid est tam 287.1
fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen conse-
quitur, concinnitate puerile? 'Atticorum similes esse vo-
lumus.' optume; suntne igitur hi Attici oratores? 'quis
negare potest? hos imitamur.' quo modo, qui sunt et 5
inter se dissimiles et aliorum? 'Thucydidem' inquit
'imitamur.' optume, si historiam scribere, non si causas
dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pro-
nuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense con-
certatorium iudiciale non tractavit genus. orationes 10
autem, quas interposuit—multae enim sunt—, eas ego
laudare soleo: imitari neque possim, si velim, nec velim
fortasse, si possim. ut si quis Falerno vino delectetur, sed
eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec
rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quae- 15
rat—'atqui hae notae sunt optumae': credo; sed nimia
vetustas nec habet eam, quam quaerimus, suavitatem nec
est iam sane tolerabilis—: num igitur, qui hoc sentiat, si 288.1
is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? minime;
sed quandam sequatur aetatem. sic ego istis censuerim
et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam ora-
tionem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis 5
veterem tamquam Anicianam notam persequendam. ipse
enim Thucydides, si posterius fuisset, multo maturior
fuisset et mitior. 'Demosthenem igitur imitemur.' o di 289.1
boni! quid, quaeso, nos aliud agimus aut quid aliud opta-
mus? at non adsequimur. isti enim videlicet Attici nostri
quod volunt adsequuntur. ne illud quidem intellegunt,
non modo ita memoriae proditum esse sed ita necesse 5
fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus
audiendi causa ex tota Graecia fierent. at cum isti Attici
dicunt, non modo a corona, quod est ipsum miserabile,
sed etiam ab advocatis relinquuntur. quare si anguste et
exiliter dicere est Atticorum, sint sane Attici; sed in 10
comitium veniant, ad stantem iudicem dicant: subsellia
grandiorem et pleniorem vocem desiderant. volo hoc 290.1
oratori contingat, ut cum auditum sit eum esse dicturum,
locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal, gratiosi
scribae sint in dando et cedendo loco, corona multiplex,
iudex erectus; cum surgat is qui dicturus sit, significetur 5
a corona silentium, deinde crebrae adsensiones, multae
admirationes; risus, cum velit, cum velit, fletus: ut, qui
haec procul videat, etiam si quid agatur nesciat, at
placere tamen et in scaena esse Roscium intellegat. haec
cui contingant, eum scito Attice dicere, ut de Pericle 10
audimus, ut de Hyperide, ut de Aeschine, de ipso quidem
Demosthene maxume. sin autem acutum, prudens et 291.1
idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis
probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc
proprium esse Atticorum volunt, recte laudant. est enim
in arte tanta tamque varia etiam huic minutae subtilitati 5
locus. ita fiet, ut non omnes qui Attice idem bene, sed ut
omnes qui bene idem etiam Attice dicant. sed redeamus
rursus ad Hortensium.