Videsne igitur vel in ea ipsa urbe, in qua et nata et 39.1
alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem? si
quidem ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut di-
serto memoriae proditum est. at hi quidem, ut populi
Romani aetas est, senes, ut Atheniensium saecla numeran- 5
tur, adulescentes debent videri. nam etsi Servio Tullio
regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam
erant, quam est Roma ad hodiernum diem. nec tamen
dubito quin habuerit vim magnam semper oratio. neque 40.1
enim iam Troicis temporibus tantum laudis in dicendo
Ulixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim
habere voluit, alterum suavitatem, nisi iam tum esset
honos eloquentiae; neque ipse poeta hic tam [idem] orna- 5
tus in dicendo ac plane orator fuisset. cuius etsi incerta
sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum; si
quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est
disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus. sed studium 41.1
eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. deni-
que hunc proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut
apud nos, perantiquus, ut apud Athenienses, non ita sane
vetus. fuit enim regnante iam Graecia, nostra autem civi- 5
tate non ita pridem dominatu regio liberata. nam bellum
Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul inter-
fuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, simi-
lisque fortuna clarorum virorum; si quidem uterque, cum 42.1
civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad
hostes contulit conatumque iracundiae suae morte seda-
vit. nam etsi aliter apud te est, Attice, de Coriolano, con-
cede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. 5