Tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re 27.1
non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui
periculum fecisti? In mentem tibi non venit quid negoti
sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam ex-
plicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam 5
in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem,
commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum
defendere? Cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus
discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui
alterum accuset; ex quibus si unum aliquod in te cogno- 10
veris, ego iam tibi ipse istuc quod expetis mea voluntate
concedam.
  Primum integritatem atque innocentiam singularem;
nihil est enim quod minus ferendum sit quam rationem
ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere. 15
Hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis 28.1
animum advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse
cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te
inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non
adfuturos. Quare negent ex me non audies: hos patere 5
id suspicari quod necesse est. Illi quidem, ut est hominum
genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras
in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem
litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, aspor-
tare te velle ex Sicilia litteras suspicantur. 10
  Deinde accusatorem firmum verumque esse oportet. 29.1
Eum ego si te putem cupere esse, facile intellego esse non
posse. Nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non
possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse
cum Verre; Potamonem, scribam et familiarem tuum, re- 5
tentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes; M.
Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum
adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas
iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiaris-
sime atque amicissime vivere. Sunt et haec et alia in te 10
falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor:
hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem
esse non posse. Video enim permulta esse crimina quorum 30.1
tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando
attingere non audeas. Queritur Sicilia tota C. Verrem ab
aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et
cum esset tritici modius HS ii, pro frumento in modios 5
singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen,
ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda!
Ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu,
Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praeter- 31.1
mittes an obicies? Si obicies, idne alteri crimini dabis
quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti?
audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere
recusare non possis? Sin praetermittes, qualis erit tua ista 5
accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi
criminis non modo sp<ons>ionem, verum etiam mentionem
ipsam pertimescat? Emptum est ex senatus consulto fru- 32.1
mentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pe-
cunia omnis soluta non est. Grave est hoc crimen in
Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim
tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, 5
etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret
magna ex parte tua potestas erat. Huius quoque igitur
criminis te accusante mentio nulla fiet: silebitur toto iudicio
de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. Mihi
crede, Caecili, non potest in accusando socios vere de- 10
fendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
Mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. 33.1
Quid? hoc Verre praetore factum est solum? Non, sed
etiam quaestore Caecilio. Quid igitur? daturus es huic
crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an
totum id relinques? Ergo id omnino Verres in iudicio suo 5
non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus
esset non reperiebat.