Atticvs Quid? Si nos tacemus, locus ipse te 3.47.12
non admonet, quid tibi sit deinde dicendum?
  Marcvs Mihine? De iudiciis arbitror, Pom-
poni; id est enim iunctum magistratibus. 15
  Atticvs Quid? De iure populi Romani, 48.1
quem ad modum instituisti, dicendum nihil putas?
  Marcvs Quid tandem hoc loco est quod requi-
ras?
  Atticvs Egone? Quod ignorari ab iis qui in re 5
publica uersantur turpissimum puto. Nam, ut modo a
te dictum est, leges a librariis <exigi>, sic animaduerto
<ple>rosque in magistratibus ignoratione iuris sui tan-
tum sapere quantum apparitores uelint. Quam ob
rem si de sacrorum alienatione dicendum putasti, 10
quom de religione leges proposueras, faciendum tibi
est ut magistratibus lege constitutis de potestatum
iure disputes.
  Marcvs Faciam breuiter, si consequi po- 49.1
tuero. Nam pluribus uerbis scripsit ad patrem tuum
M. Iunius sodalis, perite meo quidem iudicio et dili-
genter. Nos a<u>t<em> de iure nat<ur>ae cogitare per nos
atque dicere debemus, de iure populi Romani, quae 5
relicta sunt et tradita.
  Atticvs Sic prorsum censeo, et id ipsum quod
dicis, exspecto.