Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque 40.1
rogemus res turpes nec faciamus rogati. Turpis enim
excusatio est et minime accipienda cum in ceteris
peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici
causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scae- 5
vola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat
futuros casus rei publicae. Deflexit iam aliquantum
de spatio curriculoque consuetudo maiorum. Tib. 41.1
Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit
is quidem paucos menses. Num quid simile populus
Romanus audierat aut viderat? Hunc etiam post mor-
tem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effe- 5
cerint, sine lacrimis non queo dicere. Nam Carbo-
nem, quocumque modo potuimus, propter recentem
poenam Tib. Gracchi sustinuimus; de C. Gracchi autem
tribunatu quid expectem, non lubet augurari. Serpit
†deinde res, quae proclivis ad perniciem, cum semel 10
coepit, labitur. Videtis, in tabella iam ante quanta
sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem
post Cassia. Videre iam videor populum a senatu
disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi.
Plures enim discent, quem ad modum haec fiant, 15
quam quem ad modum iis resistatur. Quorsum haec? 42.1
Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. Prae-
cipiendum est igitur bonis, ut, si in eius modi amici-
tias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita
se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica 5
peccantibus non discedant; inprobis autem poena sta-
tuenda est, nec vero minor iis, qui secuti erunt alte-
rum, quam iis, qui ipsi fuerint impietatis duces. Quis
clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? qui
cum imperator bello Persico servitute Graeciam libe- 10
ravisset propterque invidiam in exilium expulsus esset,
ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit,
fecit idem, quod xx annis ante apud nos fecerat Corio-
lanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo;
itaque mortem sibi uterque conscivit. Quare talis 43.1
inproborum consensio non modo excusatione amicitiae
tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda
est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum
patriae inferentem sequi; quod quidem, ut res ire 5
coepit, haud scio an aliquando futurum sit. Mihi
autem non minori curae est, qualis res publica post
mortem meam futura, quam qualis hodie sit.