Quid? cum dicunt, id quod iis dicere necesse est, 2.92.4
omnis omnium ortus, quicumque gignantur in omni 5
terra, quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus,
qui eodem statu caeli et stellarum nati sint, accidere
necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli qui-
dem naturam interpretes istos caeli nosse appareat?
Cum enim illi orbes, qui caelum quasi medium divi- 10
dunt et aspectum nostrum definiunt, qui a Graecis
ὁρίζοντες nominantur, a nobis finientes rectissume
nominari possunt, varietatem maxumam habeant alii-
que in aliis locis sint, necesse est ortus occasusque
siderum non fieri eodem tempore apud omnis. Quodsi 93.1
eorum vi caelum modo hoc, modo illo modo tempe-
ratur, qui potest eadem vis esse nascentium, cum caeli
tanta sit dissimilitudo? In his locis, quae nos inco-
limus, post solstitium Canicula exoritur, et quidem 5
aliquot diebus, at apud Troglodytas, ut scribitur, ante
solstitium, ut, si iam concedamus aliquid vim caele-
stem ad eos, qui in terra gignuntur, pertinere, con-
fitendum sit illis eos, qui nascuntur eodem tempore,
posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dis- 10
similitudinem; quod minime illis placet; volunt enim
illi omnis eodem tempore ortos, qui ubique sint nati,
eadem condicione nasci. Sed quae tanta dementia est, 94.1
ut in maxumis motibus mutationibusque caeli nihil
intersit, qui ventus, qui imber, quae tempestas ubi-
que sit? quarum rerum in proxumis locis tantae dis-
similitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae 5
eveniat saepe tempestas; quod, qui navigant, maxume
animadvertunt, cum in flectendis promunturiis vento-
rum mutationes maxumas saepe sentiunt. Haec igitur
cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne
sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere 10
non dicere [quod non certe pertinet], illud nescio quid
tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem vix
potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli tempe-
ratio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere? Quid?
quod non intellegunt seminum vim, quae ad gignen- 15
dum procreandumque plurimum valeat, funditus tolli,
mediocris erroris est? Quis enim non videt et formas
et mores et plerosque status ac motus effingere a
parentibus liberos? quod non contingeret, si haec non
vis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lu- 20
nae caelique moderatio. Quid? quod uno et eodem 95.1
temporis puncto nati dissimilis et naturas et vitas
et casus habent, parumne declarat nihil ad agen-
dam vitam nascendi tempus pertinere? nisi forte pu-
tamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et 5
natum, quo Africanum. Num quis igitur talis fuit?