| c. Id. Iun. 51 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Estne? vici? et tibi saepe, quod negaras discedens curaturum | 8.3.1.1 |
| tibi, litteras mitto? est, si quidem perferuntur quas do. | |
| atque hoc e[g]o diligentius facio quod, cum otiosus sum, | |
| plane ubi delectem otium meum non habeo. tu cum Romae | |
| eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium | 5 |
| erat, tecum id oti tempus consumere; idque non mediocriter | |
| desidero, ut mihi non modo solus esse sed Romae te profecto | |
| solitudo videatur facta, et qui, quae mea neglegentia est, | |
| multos saepe dies ad te cum hic eras non accedebam, nunc | |
| cottidie non esse te ad quem cursitem discrucior. | 10 |
| Maxime vero ut te dies noctesque quaeram competitor | |
| Hirrus curat. quo modo illum putas auguratus tuum com- | |
| petitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se | |
| candidatum? de quo ut quem optas quam primum nuntium | |
| accipias, tua medius fidius magis quam mea causa cupio. | 15 |
| nam mea, si fio, fi<eri> forsitan cum locupletiore referat; | |
| sed hoc usque eo suave est ut, si acciderit, tota vita risus | |
| nobis deesse non possit. est tanti. sed mehercules non | |
| multum M. Octavium eorum odia quae Hirrum premunt, | |
| quae permulta sunt, subleva<n>t. | 20 |
| Quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, | 2.1 |
| dedimus operam ut et Philotimus quam honestissime Miloni | |
| absenti eiusque necessariis satis faceret et secundum eius | |
| fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur. | |
| Illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad | 3.1 |
| nos, ut intellegamus nos tibi curae esse, σύνταγμα conscribas. | |
| 'qui tibi istuc' inquis 'in mentem venit, homini non inepto?' | |
| <cupio> aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare quod | |
| nostrae amicitiae memoriam po<s>teris quoque prodat. | 5 |
| cuius modi velim, puto, quaeris. tu citius, qui omnem nosti | |
| disciplinam, quod maxime convenit excogitabis, genere | |
| tamen quod et ad nos pertineat et διδασκαλίαν quandam, | |
| ut versetur inter manus, habeat. |