| xiv Kal. Dec. 51 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Sane quam litteris C. Cassi et Deiotari sumus commoti. nam | 8.10.1.1 |
| Cassius cis Euphraten copias Parthorum esse scripsit, | |
| Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam | |
| nostram. ego quidem praecipuum metum, quod ad te | |
| attinebat, habui, qui scirem quam paratus ab exercitu esses, | 5 |
| ne quod hic tumultus dignitati tuae periculum adferret. nam | |
| de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem; nunc haec | |
| exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam | |
| praesagiebat. hoc quo modo acciperent homines, quam | |
| probabilis necessitas futura esset, <verebar, et> vereor etiam | 10 |
| nunc neque prius desinam formidare quam tetigisse t<e> | |
| Italiam audiero. | |
| Sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excita- | 2.1 |
| runt. alius enim Pompeium mittendum, alius ab urbe | |
| Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo | |
| exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto | |
| privatos. consules autem, quia verentur ne illud senatus | 5 |
| consultum <non> fiat 'ut paludati exeant' et contumeliose | |
| praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum | |
| haberi nolunt, usque eo ut parum diligentes in re publica | |
| videantur. sed honeste sive neglegentia sive inertia est sive | |
| ille quem proposui metus latet sub hac temperantiae | 10 |
| existimatione, nolle provinciam. | |
| A te litterae non venerunt et, nisi Deiotari subsecutae | |
| essent, in eam opinionem Cassius veni<eb>at, quae diripuisset | |
| ipse ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas | |
| in provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renunti- | 15 |
| asse. qua re tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, | |
| diligenter et caute perscribas, ne aut velificatus alicui dicaris | |
| aut aliquid quod referret scire reticuisse. | |
| Nunc exitus est anni; nam ego has litteras a. d. XIIII Kal. | 3.1 |
| Dec. scripsi. plane nihil video ante Kal. Ian. agi posse. nosti | |
| Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque | |
| Servium, quam cunctator. cuius modi putas hos esse aut | |
| quam id quod nolint conficere posse qui quae cupiunt tamen | 5 |
| ita frigide agunt ut nolle existimentur? novis magistratibus | |
| autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos mensis | |
| occupabit; sin autem aut non erit istic bellum aut <t>antum | |
| erit ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere | |
| possint, Curionem video se dupliciter iactaturum, primum ut | 10 |
| aliquid Caesari adimat, inde ut aliquid Pompeio tribuat, | |
| quodvis quamlibet tenue munusculum. Paulus porro non | |
| humane de provincia loquitur. huius cupiditati occursurus | |
| est Furnius noster. plura suspicari non possum. | |
| Haec novi; alia quae possunt accidere non cerno. multa | 4.1 |
| tempus adferre et praeparata mutare scio. sed intra finis hos | |
| quaecumque acciderint vertentur. illud addo ad actiones | |
| C. Curionis, de agro Campano; de quo negant Caesarem | |
| laborare, sed Pompeium valde nol<l>e, ne vacuus advenienti | 5 |
| Caesari pateat. | |
| Quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum | 5.1 |
| polliceri, me curaturum ut tibi succedatur; illud certe | |
| praestabo, ne amplius prorogetur. tui consili est, si tempus, | |
| si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, | |
| velisne perseverare; mei offici est meminisse qua obtestatione | 5 |
| decedens mihi ne paterer fieri mandaris. |