| c. xiii Kal. Apr. 43 Romae | |
| <CICERO CORNIFICIO S.> | |
| Liberalibus litteras accepi tuas, quas mihi Cornificius altero | 12.25.1.1 |
| vicensimo die, ut dicebat, reddidit. eo die non fuit senatus | |
| neque postero. Quinquatribus frequenti senatu causam tuam | |
| egi, non invita Minerva; etenim eo ipso die senatus decrevit | |
| ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, | 5 |
| restitueretur. Pansa tuas litteras recitavit. magna senatus | |
| approbatio consecuta est cum summo <meo> gaudio et | |
| offensione Minotauri, id est Calvisi et Tauri. factum de te | |
| senatus consultum honorificum. postulabatur ut etiam illi | |
| notarentur, sed Pansa clementior. | 10 |
| Ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis | 2.1 |
| ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. XIII Kal. Ian. | |
| fundamenta ieci rei publicae, eo ipso die providi multum | |
| atque habui rationem dignitatis tuae; mihi enim est adsensus | |
| senatus de obtinendis provinciis. nec vero postea destiti | 5 |
| labefactare eum qui summa cum tua iniuria contumeliaque | |
| rei publicae provinciam absens obtinebat. itaque crebras, | |
| vel potius cottidianas compellationes meas non tulit seque in | |
| urbem recepit invitus, neque solum spe sed certa re iam et | |
| possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque | 10 |
| convicio. | |
| Te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse pro- | |
| vinciaeque honoribus amplissimis adfectum vehementer | |
| gaudeo. quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusa- | 3.1 |
| tionem; fuit enim illud quoddam caecum tempus servitutis. | |
| ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus | |
| temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum | |
| me etesiae quasi boni cives relinquentem rem publicam | 5 |
| prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad | |
| tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in | |
| patriam omni festinatione properavi postridieque in summa | |
| reliquorum servitute liber unus fui. sic sum in Antonium | 4.1 |
| invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum | |
| furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad | |
| caedis causam, tum temptaret insidiis. quem ego ructantem | |
| et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas. puer | 5 |
| enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde | |
| summae rei publicae comparavit. qui nisi fuisset, Antoni | |
| reditus a Brundisio pestis patriae fuisset. quae deinceps acta | 5.1 |
| sint scire te arbitror. sed redeamus illuc unde devertimus: | |
| accipio excusationem tuam de Sempronio. neque enim | |
| statuti quid in tanta perturbatione habere potuisti. | |
| 'Nunc hic dies aliam vitam adfert, alios mores postulat', | 5 |
| ut ait Terentius. quam ob rem, mi Quinte, conscende | |
| nobiscum et quidem ad puppim. una navis est iam bonorum | |
| omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam tene- | |
| amus, utinam prospero cursu! sed quicumque venti erunt, | |
| ars nostra certe non aberit. quid enim praestare aliud virtus | 10 |
| potest? tu fac ut magno animo sis et excelso cogitesque omnem | |
| dignitatem tuam cum re publica coniunctam esse debere. |