| in. 44 Romae | |
| CICERO S. D. ACILIO | |
| Sumpsi hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus | 13.50.1.1 |
| perspexi quam diu Brundisii fuimus, ut ad te familiariter | |
| et quasi pro meo iure scriberem si quae res esset de qua | |
| valde laborarem. | |
| M'. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est | 5 |
| ut nihil possit esse coniunctius. multa illius in me officia, | |
| multa in illum mea, quodque maximum est, summus inter | |
| nos amor et mutuus. quae cum ita sint, si ullam in amicitia | 2.1 |
| mea spem habes, si ea quae in me officia et studia Brundisii | |
| contulisti vis mihi etiam gratiora efficere, quamquam sunt | |
| gratissima, si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi | |
| da atque largire, ut M'. Curium sartum et tectum, ut | 5 |
| aiunt, ab omnique incommodo, detrimento, molestia | |
| sincerum integrumque conserves. et ipse spondeo et omnes | |
| hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo | |
| in me officio maximum te fructum summamque voluptatem | |
| esse capturum. | 10 |
| Vale. |