| vii Id. Iun. in portu Caietano | |
| TULLIUS TERENTIAE SUAE S. P. | |
| Omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam | 14.7.1.1 |
| habui, id quod mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae | |
| nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci. quid causae | |
| autem fuerit postridie intellexi quam a vobis discessi. χολὴν | |
| ἄκρατον noctu eieci. statim ita sum levatus ut mihi deus | 5 |
| aliquis medicinam fecisse videatur. cui quidem tu deo, | |
| quem ad modum soles, pie et caste satis facies [id est | |
| Apollini et Aesculapio]. | |
| Navem spero nos valde bonam habere. in eam simul atque | 2.1 |
| conscendi, haec scripsi. deinde conscribam ad nostros | |
| familiaris multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram | |
| diligentissime commendabo. cohortarer vos quo animo | |
| fortiores essetis nisi vos fortiores cognossem quam quemquam | 5 |
| virum. et tamen eius modi spero negotia esse ut et vos istic | |
| commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus | |
| nostri rem publicam defensuros. tu primum valetudinem | 3.1 |
| tuam velim cures; deinde, si tibi videbitur, villis iis utere quae | |
| longissime aberunt a militibus. fundo Arpinati bene poteris | |
| uti cum familia urbana si annona carior fuerit. | |
| Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. etiam | 5 |
| atque etiam vale. | |
| D. VII Id. Iun. |