med. Ian. 62 Romae
M. TULLIUS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI
PRO COS. S. D.
Si tu exercitusque valetis, bene est. 5.2.1.1
  Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo et
pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum iri.
quod cuius modi sit satis intellegere non possum; sed tamen
suspicor ad te esse adlatum me in senatu, cum disputarem 5
permultos esse qui rem publicam a me conservatam dolerent,
dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses,
impetrasse ut ea quae statuisses tibi in senatu de mea laude
esse dicenda reticeres. quod cum dicerem, illud adiunxi, mihi
tecum ita dispertitum officium fuisse in rei publicae salute 10
retinenda ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino
scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta
coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam
praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam,
qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis 15
ornatus esses, timuissent ne quae mihi pars abs te voluntatis
mutuae tribueretur.
  Hoc in sermone cum a me exponeretur quae mea exspec- 2.1
tatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus
essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est
risus consecutus, non in te sed magis in errorem meum et
quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue 5
confitebar. iam hoc non potest in te non honorifice esse
dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen
aliquod testimonium tuae vocis habere voluisse.
  Quod autem ita scribis, 'pro mutuo inter nos animo', quid 3.1
tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio; equidem hoc
arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur. ego si hoc
dicam, me tua causa praetermisisse provinciam, tibi ipse
levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt, atque 5
eius mei consili maiorem in dies singulos fructum volup-
tatemque capio. illud dico, me, ut primum in contione
provinciam deposuerim, statim quem ad modum eam tibi
traderem cogitare coepisse. nihil dico de sortitione vestra;
tantum te suspicari volo, nihil in ea re per collegam meum me 10
insciente esse factum. recordare cetera, quam cito senatum
illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba
fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non
solum in te honorificam sed etiam in collegas tuos con-
tumeliosam fuisse. iam illud senatus consultum quod eo die 4.1
factum est ea praescriptione est ut, dum id exstabit, officium
meum in te obscurum esse non possit. postea vero quam
profectus es, velim recordere quae ego de te in senatu egerim,
quae in contionibus dixerim, quas ad te litteras miserim. quae 5
cum omnia collegeris, tu ipse velim iudices satisne videatur
his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam
venisti, mutue respondisse.
  Quod scribis de reconciliata gratia, non intellego cur 5.1
reconciliatam esse dicas quae numquam imminuta est.
  Quod scribis non oportuisse Metellum, fratrem tuum, ob 6.1
dictum a me oppugnari, primum hoc velim existimes,
animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam
plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua
ego in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi 5
ignoscas (tam enim sum amicus rei publicae quam qui
maxime); si vero meam salutem contra illius impetum in me
crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum
de tui fratris iniuria conqueri. quem ego cum comperissem
omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare 10
atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra
sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompei
necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa
iniuria deterrerent. atqui ille, quod te audisse certo scio, 7.1
prid. Kal. Ian., qua iniuria nemo umquam in ullo magistratu
improbissimus civis adfectus est ea me consulem adfecit, cum
rem publicam conservassem, atque abeuntem magistratu
contionis habendae potestate privavit. cuius iniuria mihi 5
tamen honori summo fuit; nam cum ille mihi nihil nisi ut
iurarem permitteret, magna voce iuravi verissimum pul-
cherrimumque ius iurandum, quod populus idem magna
voce me vere iurasse iuravit.
  Hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad 8.1
Metellum communis amicos qui agerent cum eo ut de illa
mente desisteret. quibus ille respondit sibi non esse integrum;
etenim paulo ante in contione dixerat ei qui in alios animum
advertisset indicta causa dicendi ipsi potestatem fieri non 5
oportere. hominem gravem et civem egregium, qui, qua
poena senatus consensu bonorum omnium eos adfecerat qui
urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare, bellum
maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicaret eum
qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset! 10
itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti. nam in
senatu Kal. Ian. sic cum eo de re publica disputavi ut
sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum.
a. d. III Non. Ian. cum agere coepisset, tertio quoque verbo
orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi 15
quicquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione
posset, non iudicio neque disceptatione sed vi atque
impressione evertere. huius ego temeritati si virtute atque
animo non restitissem, quis esset qui me in consulatu non
casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse? 20
  Haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes 9.1
existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin
autem aliquid impertivit tibi sui consili, lenis a te et facilis
existimari debeo qui nihil tecum de his ipsis rebus expostulem.
et si intellegis non me dicto Metelli, ut scribis, sed consilio 5
eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce
nunc humanitatem meam, si humanitas appellanda est in
acerbissima iniuria remissio animi ac dissolutio. nulla est
a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotiens-
cumque aliquid est actum, sedens iis adsensi qui mihi 10
lenissime sentire visi sunt. addam illud etiam, quod iam ego
curare non debui sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam
ut ita fieret pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus
inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur.
  Qua re non ego oppugnavi fratrem tuum, sed fratri tuo 10.1
repugnavi; nec in te, ut scribis, animo fui mobili, sed ita stabili
ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis per-
manerem. atque hoc ipso tempore tibi paene minitanti nobis
per litteras hoc rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non 5
solum ignosco sed summam etiam laudem tribuo (meus enim
me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet); a te peto
ut tu quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas; si
acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus,
ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo 10
atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum
fuisse.
  Ego te mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicis-
simum esse intellegeres laboravi. maneo in voluntate et,
quoad voles tu, permanebo, citiusque amore tui fratrem 15
tuum odisse desinam quam illius odio quicquam de nostra
benevolentia detraham.