| EPISTVLAE AD ATTICVM | |
| ante xvi Kal. Sext. 65 (§1) Romae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius | 1.1.1.1 |
| modi ratio est, quod adhuc coniectura provideri possit. prensat | |
| unus P. Galba. sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur. | |
| ut opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius | |
| haec praepropera prensatio. nam illi ita negant vulgo ut mihi | 5 |
| se debere dicant. ita quiddam spero nobis profici, cum hoc | |
| percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri. nos autem | |
| initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo | |
| tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in | |
| campo comitiis tribuniciis a. d. xvi Kal. Sext. competitores, | 10 |
| qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius. | |
| puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse. ut frontem ferias, sunt | |
| qui etiam Caesonium putent. nam Aquilium non arbitramur, | |
| qui et negavit et iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale | |
| opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non lucere, certus | 15 |
| erit competitor. de Aufidio et de Palicano non puto te exspec- | |
| tare dum scribam. | |
| De his qui nunc petunt Caesar certus putatur. Thermus cum | 2.1 |
| Silano contendere existimatur. qui sic inopes et ab amicis et | |
| existimatione sunt ut mihi videatur non esse ἀδύνατον Turium | |
| obducere; sed hoc praeter me nemini videtur. nostris rationi- | |
| bus maxime conducere videtur Thermum fieri cum Caesare. | 5 |
| nemo est enim ex his qui nunc petunt qui, si in nostrum | |
| annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea | |
| quod curator est viae Flaminiae, quae tum erit absoluta sane | |
| facile. eum libenter nunc Caesari consuli accuderim. petitorum | |
| haec est informata adhuc cogitatio. nos in omni munere candi- | 10 |
| datorio fungendo summam adhibebimus diligentiam; et for- | |
| tasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia, cum | |
| Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense Septem- | |
| bri legati ad Pisonem, ut Ianuario revertamur. cum perspexero | |
| voluntates nobilium, scribam ad te. cetera spero prolixa esse, | 15 |
| his dumtaxat urbanis competitoribus. illam manum tu mihi | |
| cura ut praestes, quoniam propius abes, Pompei, nostri amici. | |
| nega me ei iratum fore si ad mea comitia non venerit. | |
| Atque haec huius modi sunt. sed est quod abs te mihi ignosci | 3.1 |
| pervelim. Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna | |
| pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre Caninio | |
| Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de | |
| Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in quibus erat | 5 |
| Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si | |
| bona venirent, L. Pontius—verum hoc ridiculum est de | |
| magistro. nunc cognosce rem. rogavit me Caecilius ut ades- | |
| sem contra Satyrum. dies fere nullus est quin hic Satyrus | |
| domum meam ventitet. observat L. Domitium maxime, me | 10 |
| habet proximum. fuit et mihi et Quinto fratri magno usui in | |
| nostris petitionibus. sane sum perturbatus, cum ipsius Satyri | 4.1 |
| familiaritate tum Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra | |
| nititur. demonstravi haec Caecilio, simul et illud ostendi, si | |
| ipse unus cum illo uno contenderet, me ei satis facturum fuisse; | |
| nunc, in causa universorum creditorum, hominum praesertim | 5 |
| amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhi- | |
| beret facile causam communem sustinerent, aequum esse eum | |
| et officio meo consulere et tempori. durius accipere hoc mihi | |
| visus est quam vellem et quam homines belli solent, et postea | |
| prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine | 10 |
| longe refugit. | |
| Abs te peto ut mihi hoc ignoscas et me existimes humanitate | |
| esse prohibitum ne contra amici summam existimationem | |
| miserrimo eius tempore venirem, cum is omnia sua studia et | |
| officia in me contulisset. quod si voles in me esse durior, am- | 15 |
| bitionem putabis mihi obstitisse. ego autem arbitror, etiam si | |
| id sit, mihi ignoscendum esse, 'ἐπεὶ οὐχ ἱερήιον οὐδὲ βοείην'. | |
| vides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo | |
| retinendas verum etiam acquirendas putemus. spero tibi me | |
| causam probasse, cupio quidem certe. | 20 |
| Hermathena tua valde me delectat et posita ita belle est ut | 5.1 |
| totum gymnasium eius ἀνάθημα esse videatur. multum te amamus. |