| xv vel xiv Kal. Mart. 49 in Formiano | |
| M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS. | |
| A. d. xv Kal. Mart. Formiis accepi tuas litteras; ex quibus | 8.11b.1.1 |
| ea quae in agro Piceno gesta erant cognovi commodiora esse | |
| multo quam ut erat nobis nuntiatum, Vibullique virtutem | |
| industriamque libenter agnovi. | |
| Nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita fuimus ut | 5 |
| navem paratam haberemus. ea enim audiebamus et ea vere- | |
| bamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis per- | |
| sequendum putaremus. nunc quoniam auctoritate et consilio | |
| tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam | |
| <et> oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis | 10 |
| nulla sunt. nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter | |
| M. Eppium, quem ego Minturnis esse volui, vigilantem | |
| hominem et industrium. nam L. Torquatum, virum fortem | |
| et cum auctoritate, Formiis non habemus; ad te profectum | |
| arbitramur. | 15 |
| Ego omnino, ut tibi proxime placuerat, Capuam veni eo | 2.1 |
| ipso die quo tu Teano Sidicino es profectus; volueras enim | |
| me cum M. Considio pro praetore illa negotia tueri. cum eo | |
| venissem, vidi T. Ampium dilectum habere diligentissime, | |
| ab eo accipere <L.> Libonem, summa item diligentia et in illa | 5 |
| colonia auctoritate. fui Capuae quoad consules. iterum, ut | |
| erat <e>dictum a consulibus, veni Capuam ad Non. Febr.; cum | |
| fuissem triduum, recepi me Formias. | |
| Nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. | 3.1 |
| si tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et | |
| dignitatem habet et civis egregios et, ut arbitror, teneri | |
| potest, opus est esse qui praesit; sin omnia unum in locum | |
| contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, | 5 |
| quo mihi nihil optatius est, idque tecum quo die ab urbe | |
| discessimus locutus sum. ego si cui adhuc videor segnior | |
| fuisse, dum ne tibi videar non laboro, et tamen si, ut video, bel- | |
| lum gerendum est, confido me omnibus facile satis facturum. | |
| M. Tullium, meum necessarium, ad te misi cui tu, si tibi | 4.1 |
| videretur, ad me litteras dares. |