| xiii Kal. Iun. 45 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses, sed | 12.49.1.1 |
| multo magis post discessum tuum sentio. quam ob rem, ut | |
| ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me quod licebit. | |
| Heri non multo post quam tu a me discessisti, †puto† | 2.1 |
| quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attu- | |
| lerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis: agere mecum per | |
| cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem | |
| scripsissem, per eloquentiam L. Crassi, avi sui, ut se defen- | 5 |
| derem, causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi | |
| nihil opus esse, quoniam Caesaris, propinqui eius, omnis | |
| potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei | |
| fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum | |
| petere! sed haec hactenus. | 10 |
| De Tirone, mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri | 3.1 |
| enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam | |
| ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint | |
| velim ad me scribas. |