| iii Kal. Quint. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu | 15.25.1.1 |
| incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad | |
| Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut, si | |
| nihil offensionis sit<, velim>. et velim etiam scire quo die | |
| Olympia, tum mysteria. scilicet, ut tu scribis, casus consilium | 5 |
| nostri itineris iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna | |
| navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. | |
| Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. ego hinc volo prid. Kal. |