| AD CORNELIVM NEPOTEM | |
| LIB. II | |
| Macr. Sat. 2.1.14 | |
| Itaque nostri, cum omnia | 2.1.1 |
| quae dixissemus 'dicta' essent, quae facete et breviter et acute | |
| locuti essemus, ea proprio nomine appellari 'dicta' voluerunt. | |
| EX LIBRO INCERTO | |
| Prisc. GL 2.383K | |
| Hoc restiterat etiam, ut a te fictis adgrederer | 2.1 |
| donis. | |
| Qui habet ultro appetitur, qui est pauper aspernatur. | 3.1 |
| Suet. Iul. 55 | |
| Quid? oratorem quem | 4.1 |
| huic antepones eorum qui nihil aliud egerunt? quis sententiis | |
| aut acutior aut crebrior? quis verbis aut ornatior aut ele- | |
| gantior? | |
| Amm. Marc. 21.16.13 | |
| Neque enim quicquam aliud est felicitas nisi | 5.1 |
| honestarum rerum prosperitas; vel, ut alio modo definiam, | |
| felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus | |
| qui non utitur felix esse nullo pacto potest. Ergo in perditis | |
| impiisque consiliis quibus Caesar usus est nulla potuit esse | 5 |
| felicitas; feliciorque meo iudicio Camillus exsulans quam tem- | |
| poribus isdem Manlius, etiam si, id quod cupierat, regnare | |
| potuisset. |