| AD M. BRVTVM | |
| LIB. I | |
| Serv. Dan. A. 8.395 | |
| si Pompeius non ex alto | 7.1.1 |
| peteret et multis verbis me iam hortaretur. | |
| LIB. VII | |
| Non. 296M | |
| His contraria atque †parata ut | 2.1 |
| esse soleat expertus sum. | |
| LIB. VIII | |
| Non. 527M | |
| et quod te tantum | 3.1 |
| amat ut <vel> me audeat provocare. | |
| EX LIBRIS INCERTIS | |
| Isid. Different. 1.17 | |
| Vale, et nos ama vel, si id | 4.1 |
| nimis est, dilige. | |
| Sic igitur facies: me aut amabis | 5.1 |
| aut, quo contentus sum, diliges. | |
| Quint. Inst. 3.8.41 | |
| Simne | 6.1 |
| bonus vir, si haec suadeam? Minime; suasoris enim finis est | |
| utilitas eius cui quisque suadet. At recta sunt. Quis negat? | |
| sed non est semper rectis in suadendo locus. | |
| Quint. Inst. 5.10.9 | |
| veritus fortasse ne nos in 'Catonem' nostrum trans- | 7.1 |
| ferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat. | |
| Quint. Inst. 8.3.6 | |
| Nam eloquentiam quae | 8.1 |
| admirationem non habet nullam iudico. | |
| Quint. Inst. 8.3.34 | |
| Eum amorem et eum, ut hoc verbo utar, favorem in | 9.1 |
| consilium advocabo. | |
| Quint. Inst. 8.6.20 | |
| Populo imposuimus et oratores visi sumus. | 10.1 |
| Quint. Inst. 9.3.41 | |
| Ego cum in gratiam redierim | 11.1 |
| cum Appio Claudio et redierim per Cn. Pompeium; | |
| ego ergo cum redierim. | |
| Quint. Inst. 9.3.58 | |
| Sermo nullus scilicet | 12.1 |
| nisi <de> te; quid enim potius? Tum Flavius 'cras' inquit | |
| 'tabellarii'; et ego ibidem has inter cenam exaravi. | |
| Quint. Inst. 9.4.41 | |
| Res mihi <invisae> | 13.1 |
| visae sunt, Brute. |