| Non. 274M | |
| ci ne in continentibus quidem terris vestrum no- | 78.1 |
| men dilatari potest | |
| Serv. A. 1.269 | |
| ci horum annorum quos in fastis habemus ma- | 81.1 |
| gnus XIIDCCCCLIV complectitur. | |
| August. C.D. 3.15 | |
| ci ut easdem tenebras efficiat, quas effecit <in> | 82.1 |
| interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus | |
| Non. 402M | |
| ci caeli signorum admirabilem ordinem insatia- | 83.1 |
| bilemque pulchritudinem magis spectat | |
| August. c. Iul. 4.14.72 | |
| ci An vero voluptates corporis expetendae, quae | 84.1 |
| vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae esse atque | |
| escae malorum? Quae enim confectio est valetudinis, quae | |
| deformatio [coloris et] corporis, quod turpe damnum, quod | |
| dedecus quod non evocetur atque eliciatur voluptate? | 5 |
| Cuius motus, ut quisque est maximus, ita est inimicissi- | |
| simus philosophiae: congruere enim cum cogitatione ma- | |
| gna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur | |
| voluptate ea qua nulla possit maior esse, adtendere animo, | |
| inire rationem, cogitare omnino quicquam potest? Quis | 10 |
| autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla mini- | |
| mi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus ut | |
| moventur in summis voluptatibus? Quis autem bona men- | |
| te praeditus non mallet nullas omnino nobis a natura vo- | |
| luptates datas? | 15 |