| INCERTARUM ORATIONUM FRAGMENTA | |
| Rut. Lup. 1.3 | |
| at huius sceleratissimi opera qui fuit locus religio- | 1 |
| sissimus nunc erit locus desertissimus; nimirum quo<n- | |
| ia>m traditam sibi publicorum custodiam sacrorum non | |
| honoris, sed oneris esse existimavit. | |
| Quint. Inst. 9.2.18 | |
| quamquam illa non poena, sed prohibitio scele- | 2.1 |
| ris fuit. | |
| Quint. Inst. 6.3.48 | |
| miror quid sit quod pater tuus, homo constantis- | 3.1 |
| simus, te nobis varium reliquit. | |
| Quint. Inst. 9.3.42 | |
| neque enim poterat <non damnari> iudicio et is | 4.1 |
| damnatis qui indicabantur. | |
| Quint. Inst. 9.2.47 | |
| mitto illam primam libidinis iniuriam | 5.1 |
| ne illa quidem testimonia recito, quae dicta sunt de sestertiis | 6a.1 |
| sescentis milibus | |
| possum dicere. | 6b.1 |